Page:EBC 1600 08 0109.pdf/2

From GATE
Revision as of 17:13, 8 November 2017 by Lorenzo Mancini (talk | contribs) (→‎Not proofread: Created page with "Category:EBC Letters Category:EBC Not proofread 109 (suite 1) 109 (suite 1) ^7 / um,Bezam, aliaque portentosa haereticorum monstra, eorumque pesti- lens et virulen...")
(diff) ← Older revision | Latest revision (diff) | Newer revision → (diff)
This page has not been proofread

109 (suite 1)

109 (suite 1)

^7

/ um,Bezam, aliaque portentosa haereticorum monstra, eorumque pesti-

lens et virulentum dogma, ex inferni faucibus promptum et maxime

per nostras frigidas regiones sparsum et disseminatum, absorbuisti,

oppressisti,extincxisti,funditus evertisti et delevisti. Haec sunt

tua flumina: hi fluctus in sublime ad opprimendos lesu Christi hos*'*

tes erecti: hi sapientiae tuae fontes, quos tu nobis in ista urbe

Romana, in celeberrimo ilio Societatis lesu lycaeo tuis institutis

aperuisti, et ita aperuisti, ut eisdem tuis divinis praeceptis et

institutis, eos omnes qui te diligentius audierant, abundare opor-

tebat, propter singularem tuam industriam et docendi dexteritatem.

Quid igitur? annon aequum fuit, ut ego hoc tempore,ad sacrum lu-

bilaeum celebrandum Romam veniens, voce et gratulatione indicium

aliquod et vestigium animi grati et beneficiorum memorie tibi notum

testatumque facerem?

Equidem si id non fecissem turpes illas in Evangelio novem lepro-

sorum notas, vix aliqua natione vitare potuissem.

Quare imprimis immortali Deo Christo lesu pr� maximis istis et

divinis, quibus te abunde cumulavit beneficiis immensas ago grati-

as. Deinde vero de ista tua felicitate, et tibi vehementer gratu-

lor, et omnibus bonis gaudeo.

At vide, Cardinalis amplissime, quo ista mea tendat gratulatio.

Tuum enim honorem quodam bonitatis divortio divido. Quid? annon ex

tuo honore bipartitam gratulationem meam facio, eamque non solum

laetitia tua, sed etiam gaudio bonorum definio? Ergo opes tuas in

alios effundo, et purpura ista tua, ex roseo Apostolorum sanguine

splendenti, alios exorno? Ergo fasces Apostolicis meritis laureatos

et tuae dignitati divinitus attributos aliis praefero, et in subsel-

110 ilio tuo,Apostolica authoritate nitenti, alios colloco? Ergo

tiaram istam rubeam,diadema Regium,Apostolorum insigne,coronam lapi^

de pretioso,Christo nimirum insignitam, et maximis trophaeis divi-

nissimisque triumphis crucis Christi decoratam, aliis impone, ser-