Page:De scriptoribus ecclesiasticis liber unus (1613).pdf/88

From GATE
This page has not been proofread



De Tito Bostreno – (365)

Titus Bostrorum epscopus vixit Imperatore Iuliano, sed obiit sub Valente, ut S. Hieronymus testatur in libro de script. eccles. Scripsit egregios libros contra Manichaeos, e quibus tres cum argumento quarti, editi sunt Ingolstadii anno 1604 ab Henrico Canisio, tomo quinto antiquae lectionis. Extant etiam eiusdem Titi commentaria in ma􏰁haeum & Lucam, impressa cum aliis qui- busdam Ingolstadii apud Sartorium. Obseruandum est autem Commentaria in Ma􏰁haeum & Lucam non posse esse huius Titi; quoniam auctor horum commentariorum passim citat Chrysostomum, Cyrillum Alexandrinum & Pe- lusiotam qui pueri erant cum Titus moreretur.


De S. Cyrillo Hierosolymitano – (365)

Sanctus Cyrillus Hierosolymae episcopus sub Constantio episcopus factus ac saepe de sede eiectus & sedi restitutus, tandem Theodosio Imperante obiit. Scripsit in adolescentia cathecheses, quae nunc Latine & Graece extant. Fertur etiam eius epistola ad Constantium de apparitione crucis; cuius epistolae S. Hieronymus in libro de Script. Eccles. non meminit; sed nihil est cur improbetur.


De Apollinario – (365)

Apollinarius laodicenus episcopus vixit a tempore Constantii Imp. usque ad Theodosium seniorem. Vir fuit magis peritus Poeticae, & Rhetoricae quam Theologiae; ideo in errores grauissimos incidit, atque in eum potissimum, quod in Christo non esset anima rationalis. Scripsit innumerabilia, teste S. Hierony- mo, in libro de Script. Eccles. & S. Basilio epist. 72 ubi dicit, Apollinarem fuisse nimis promptum ad scribendum, & mundum totum libris suis repleuis- se, sed libris parum considerate scriptis. Nunc solum extant Psalmi Dauidis ab ipso carmine heroico descripti, & Parisiis impressi, ann. 1580.


De S. Ephrem Syro – (365)

Sanctus Ephrem diaconus Edessenus obiit sub Valente Principe, scripsitque plurima, quae teste S. Hieronymo in libro de Script. Eccles. in Ecclesiis post lectionem scripturarum publice legi solebant. Editae sunt Coloniae anno 1547. Multa opera S. Ephrem, magis pia quam docta. Sed multo plura Romae a Gerardo Vossio, partim anno 1589, par-