Page:De scriptoribus ecclesiasticis liber unus (1613).pdf/89

From GATE
This page has not been proofread



Ab anno Domini 300 ad 400

p. 71



tim anno 1593. Sed non vacauit mihi legere, nisi sermones aliquos De compunctione & poenitentia & De cruce & passione Domini & de S. deipara, & alia quaedam, ideo iudicare nequeo an sint omnia vere S. Ephrem opera an supposititia aliqua sint admixta.


[100.] De S. Basilio – 370

Sanctus Basilius magnus archiepiscopus Caesariensis in Cappadocia, Valente imperante floruit & sub Gratiano obiit, ut S. Hieronymus testatur in libro De scriptoribus ecclesiasticis. Opera eius praeclarissima sunt & quatuor tomis continentur in editione Basileensi anni 1540.

Tomi primi haec sunt:
In opificium sex dierum homiliae 11
In Psalmos homiliae 17
Variorum argumentorum homiliae 28.

Tomi secundi:
De virginitate libri 2.
De paradiso, 1.
Contra Eunomium libri 3.
Contra Sabellianos & Arianos liber 1.
De Spiritu sancto, 1.
De libero arbitrio, 1.
De baptismate, 2.

Tomi tertii:
Sermones ascetici, 7.
De iudicio Dei, 1.
De confessione fidei, 1.
Moralium Summae, 80.
Quaestiones fuse explicatae, 55.
Quaestiones compendio explicatae, 313.
Constitutiones monasticae.

Quarti tomi:
Epistolae Basilii & Gregorii Theologi, 180.
Epistola ad Chilonem de vita solitaria.
Aliae eiusdem epistolae.
Oratio aduersus eos qui calumniantur, quod tres Deos dicimus.

Obseruationes in opera S. Basilii:
In primo tomo ponuntur Homiliae undecim de opificio sex dierum, sed nouem tantum censentur a nonnullis esse Basilii, quia sanctus