Page:De scriptoribus ecclesiasticis liber unus (1613).pdf/88

From GATE
This page has not been proofread



De scriptoribus ecclesiasticis

p. 70



[96.] De Tito Bostreno – 365

Titus Bostrorum epscopus vixit imperatore Iuliano, sed obiit sub Valente, ut S. Hieronymus testatur in libro De scriptoribus ecclesiasticis. Scripsit egregios libros Contra Manichaeos, e quibus tres cum argumento quarti, editi sunt Ingolstadii anno 1604 ab Henrico Canisio, tomo quinto antiquae lectionis. Extant etiam eiusdem Titi Commentaria in Matthaeum & Lucam, impressa cum aliis quibusdam Ingolstadii apud Sartorium. Obseruandum est autem Commentaria in Matthaeum & Lucam non posse esse huius Titi, quoniam auctor horum commentariorum passim citat Chrysostomum, Cyrillum Alexandrinum & Pelusiotam qui pueri erant cum Titus moreretur.


[97.] De S. Cyrillo Hierosolymitano – 365

Sanctus Cyrillus Hierosolymae episcopus sub Constantio episcopus factus ac saepe de sede eiectus & sedi restitutus, tandem Theodosio imperante obiit. Scripsit in adolescentia Cathecheses, quae nunc Latine & Graece extant. Fertur etiam eius epistola ad Constantium de apparitione crucis, cuius epistolae S. Hieronymus in libro De scriptoribus ecclesiasticis non meminit, sed nihil est cur improbetur.


[98.] De Apollinario – 365

Apollinarius Laodicenus episcopus vixit a tempore Constantii imperatoris usque ad Theodosium seniorem. Vir fuit magis peritus poeticae, & rhetoricae quam theologiae, ideo in errores grauissimos incidit, atque in eum potissimum, quod in Christo non esset anima rationalis. Scripsit innumerabilia, teste S. Hieronymo, in libro De scriptoribus ecclesiasticis & S. Basilio epist. 72 ubi dicit, Apollinarem fuisse nimis promptum ad scribendum, & mundum totum libris suis repleuisse, sed libris parum considerate scriptis. Nunc solum extant Psalmi Dauidis ab ipso carmine heroico descripti, & Parisiis impressi, anno 1580.


[99.] De S. Ephrem Syro – 365

Sanctus Ephrem diaconus Edessenus obiit sub Valente principe, scripsitque plurima opera, quae teste S. Hieronymo in libro De scriptoribus ecclesiasticis in ecclesiis post lectionem scripturarum publice legi solebant. Editae sunt Coloniae anno 1547. Multa opera S. Ephrem, magis pia quam docta. Sed multo plura Romae a Gerardo Vossio, partim anno 1589, par-