Page:De scriptoribus ecclesiasticis liber unus (1613).pdf/70

From GATE
Revision as of 19:42, 22 June 2020 by J. L. Narvaja (talk | contribs)
This page has not been proofread



De scriptoribus ecclesiasticis

p. 52



[72.] De S. Dionysio Alexandrino – 250

Sanctus Dionysus Alexandrinus episcopus aequalis fui S. Cypriani, sed paulo prior in episcopatu, & paulo posterior in morte, & scripsit libros & epistolas multas, teste sancto Hieronymo De scriptoribus ecclesiasticis. Extat nunc epistola una satis breuis inter canones ecclesiasticos Graecorum cum annotationibus Balsamonis. Extant etiam multa & magna fragmenta operum huius Dionysii apud Eusebium libro 6 Historiae cap. 33 & sequentibus, usque ad finem libri, & libro 7 cap. 1 & sequentibus usque ad 21. Extant denique alia fragmenta apud Athanasium in libro De sententia Dionysii Alexandrini & in libro De sententia Nicaenae Synodi. Neque de his ulla controuersia est.


[73.] De S. Zenone episcopo & martyre – 260

Ecclesia Veronensis sanctum Zenonem episcopum veneratur, quem sub Gallieno Imperatore passum esse praedicat, & eius sermones permultos nuper edidit. Huius Zenonis episcopi & martyrus nulla sit mentio apud Eusebium in hist. neque apud sanctum Hieronymum in lin. De scriptoribus ecclesiasticis. Primus est sanctus Gregorius, qui sanctum Zenonem episcopum Veronae, martyrem nominat, lib. 3 dialogorum, cap. 19 sed de operibus eius mentionem nullam facit. Extant sub nomine eius sermones editi Veronae anno 1586.

De genesi sermones, 4
De Abraham, 3
De somnio Iacob, 1
De Iuda patriarcha, 15
De Exodo, 11 De praecepto [A􏰁ttende tibi], 1
De Iob, 1
De Psalmis, 9
De Isaia, 6
De martyrio Isaiae, 1
De Daniele, 9
De Iona, 1
De euangelio secundum Lucam, 1
De euangelio secundum Ioannem, 1
De epistola ad Corinthios, 1
De aeterna filii generatione, 3
De aduentu Christi, 1