Page:De scriptoribus ecclesiasticis liber unus (1613).pdf/70

From GATE
This page has not been proofread



De scriptoribus ecclesiasticis

p. 52



[72.] De S. Dionysio Alexandrino – 250

Sanctus Dionysus Alexandrinus episcopus aequalis fui S. Cypriani, sed paulo prior in episcopatu, & paulo posterior in morte, & scripsit libros & epistolas multas, teste sancto Hieronymo De scriptoribus ecclesiasticis. Extat nunc epistola una satis breuis inter canones ecclesiasticos Graecorum cum annotationibus Balsamonis. Extant etiam multa & magna fragmenta operum huius Dionysii apud Eusebium libro 6 Historiae cap. 33 & sequentibus, usque ad finem libri, & libro 7 cap. 1 & sequentibus usque ad 21. Extant denique alia fragmenta apud Athanasium in libro De sententia Dionysii Alexandrini & in libro De sententia Nicaenae Synodi. Neque de his ulla controuersia est.


[73.] De S. Zenone episcopo & martyre – 260

Ecclesia Veronensis sanctum Zenonem episcopum veneratur, quem sub Gallieno imperatore passum esse praedicat, & eius sermones permultos nuper edidit. Huius Zenonis episcopi & martyris nulla sit mentio apud Eusebium in Historia neque apud sanctum Hieronymum in libro De scriptoribus ecclesiasticis.
Primus est sanctus Gregorius, qui sanctum Zenonem episcopum Veronae, martyrem nominat, libro 3 Dialogorum cap. 19, sed de operibus eius mentionem nullam facit. Extant sub nomine eius sermones editi Veronae anno 1586.

De genesi sermones, 4.
De Abraham, 3.
De somnio Iacob, 1.
De Iuda patriarcha, 15.
De Exodo, 11.
De praecepto »A􏰁ttende tibi«, 1.
De Iob, 1.
De Psalmis, 9.
De Isaia, 6.
De martyrio Isaiae, 1.
De Daniele, 9.
De Iona, 1.
De euangelio secundum Lucam, 1.
De euangelio secundum Ioannem, 1.
De epistola ad Corinthios, 1.
De aeterna filii generatione, 3.
De aduentu Christi, 1.