Page:De scriptoribus ecclesiasticis liber unus (1613).pdf/71

From GATE
This page has not been proofread



Ab anno Domini 200 ad 300

p. 53



De natiuitate Christi, 3.
De circumcisione, 1.
De fide, 1.
De fide, spe & charitate, 1.
De fidei veritate, 1.
De Pascha, 9.
Inuitatio ad fontem, 8.
Ad neophytos, 7.
De spirituali aedificatione, 1.
De patientia, 1.
De pudicitia, 1.
De continentia, 1.
De iustitia, 1.
De timore, 1.
De ieiunio, 1.
De spiritu & corpore, 1.
De auaritia, 3.
De liuore & inuidia, 1
De S. Arcadio, 1.
De resurrectione, 1.

Ex his, sermo in illud »A􏰁ende tibi« & sermo in Euangelium Lucae, & sermo de ieiunio, & sermo de liuore & inuidia non sunt S. Zenonis, sed S. Basilii magni, ut notum est, tum ex stilo, tum ex communi sententia. Item sermones in Psalmos, si non omnes, certe maiore ex parte apud Hilarium inueniuntur.
De aliis non habeo, quod dicam, nisi aliquos esse breuissimos, ut sermones dici non mereantur, aliquos esse repetitiones aliorum, aliquos ita obscuros, ut intelligi nequeant; & quod me male habet, de his sermonibus nullam extare apud veteres mentionem. Primus enim, qui eos inuenit, Guarinus fuit Veronensis orator, ante annos circiter centum, editi sunt autem Venetiis anno 1508 & postea emendatius & pulchrioribus characteribus Veronae anno 1586 consulat lector Card. Baronium in notis Martyrologii.


[74.] De S. Victorino Pictauionense – 270

Sanctus Victorinus Pictauionensis episcopus & martyr, S. Cypriani aequalis, vel paulo posterior, multa opera scripsit, teste S. Hieronymo in libro De scriptoribus ecclesiasticis. Nunc solum extat Commentarius in Apocalypsim & de hoc ipso dubium est, an sit Victorini opus. Scribit enim S. Hieronymus in epistola prefixa Commentario Victorini in Apocalypsim, Victorinum in isto suo commentario secutum esse errorem Chi-