Page:De scriptoribus ecclesiasticis liber unus (1613).pdf/70

From GATE
This page has not been proofread



De scriptoribus ecclesiasticis

p. 52



[71.] De S. Dionysio Alexandrino – 250

Sanctus Dionysus Alexandrinus episcopus aequalis fui S. Cypriani, sed paulo prior in episcopatu, & paulo posterior in morte, & scripsit libros & epistolas multas, teste sancto Hieronymo De Script. Eccles. Extat nunc epistola una satis breuis inter Canones Ecclesiasticos Graecorum cum annotationibus Balsamonis. Extant etiam multa & magna framenta operum huius Dionysii apud Eusebium lib. 6 hist. cap. 33 & sequentibus, usque ad finem libri, & lib. 7 cap. 1 & sequentibus usque ad 21. Extant denique alia fragmenta apud Athanasium in libro de sententia Dionysii Alexandrini & in lib. de sententia Nicaenae Synodi. Neque de his ulla controuersia est.


[72.] De S. Zenone episcopo & martyre – 260

Ecclesia Veronensis sanctum Zenonem episcopum veneratur, quem sub Gallieno Imperatore passum esse praedicat, & eius sermones permultos nuper edidit. Huius Zenonis episcopi & martyrus nulla sit mentio apud Eusebium in hist. neque apud sanctum Hieronymum in lin. de Script. Eccles. Primus est sanctus Gregorius, qui sanctum Zenonem episcopum Veronae, martyrem nominat, lib. 3 dialogorum, cap. 19 sed de operibus eius mentionem nullam facit. Extant sub nomine eius sermones editi Veronae anno 1586.

De genesi sermones, 4
De Abraham, 3
De Somnio Iacob, 1
De Iuda Patriarcha, 15
De Exodo, 11 De praecepto, A􏰁ttende tibi, 1
De Iob, 1
De Psalmis, 9
De Isaia, 6
De martyrio Isaiae, 1
De Daniele, 9
De Iona, 1
De Euangelio secundum Lucam, 1
De Euangelio secundum Ioannem, 1
De epistola ad Corinthios, 1
De aeterna filii generatione, 3
De aduentu Christi, 1