Page:De scriptoribus ecclesiasticis liber unus (1613).pdf/62

From GATE
Revision as of 11:18, 18 June 2020 by J. L. Narvaja (talk | contribs)
This page has not been proofread



De scriptoribus ecclesiasticis

p. 44



in gehenna ignibus torqueri. Citatur autem Pratum spirituale in 7 Synodo generali, ne quis eum librum spernendum censeat. Haec praemitt􏰁enda existimaui propter eos, qui Origenem defendere vel excusare conantur, quales fuerunt olim Eusebius in libro 6 historiae ecclesiasticae & in Apologia pro Origene, quam nomine Pamphyli martyris edidit, & qui Eusebium imitatus est, Ruffinus, qui etiam Apologiam pro eodem Origene scripsit. Deinde paulo ante nostram aetatem eandem defensionem suscepit Ioannes Picus & nostro tempore Gilbertus Genebrandus.
Opera Origenis ascendunt ad sena millia librorum, teste Epiphanio in haeresi [Origenis], quae est ordine 64. Sed plurima perierunt. Quae nunc extant, in duos tomos distributa haec sunt.

Primi tomi:
In Genesim homiliae, 17
In Exodum homiliae, 13
In Leuiticum homiliae, 16
In Numeros homiliae, 28
In librum Iosue homiliae, 26
In librum Iudicum homiliae, 9
In librum Regum homilia, 1
In librum Iob libri, 3
In psalmos 36, 37 & 38 homiliae, 9
In Cantica canticorum homiliae, 6
In Isaiam homiliae, 9
In Hieremiam homiliae, 14
In Ezechielem homiliae, 14
Periarchon, id est, de principiis libri, 4
Threni, siue planctus Origenis tractatus, 1
De recta in Deum fide Dialogus.
Commentaria in Iob, Ioachimo Perionio interprete.
In eundem homiliae, 4.

Secundi tomi:
In Matt􏰁haeum tractatus, 35
In Lucam homiliae, 39
In Ioannem tractatus, 32
In diuersos locos noui testamenti homiliae, 10
In epistolam ad Romanos libri, 36
Contra Celsum libri, 8
Contra Marcionistas Dialogi.
Philocalia siue de amore honesti.
De Susannae historia Epitome.
De eadem historia Iulii Africani epistola, &