Ab anno Domini 200 ad 300
p. 45
ad eandem Origenis responsio.
His addi possunt Tetrapla, Exapla & Octapla Origenis labore contexta.
Tetrapla sunt quatuor editiones testamenti veteris, 70 interpretum, Aquilae, Symmachi & Theodotionis.
Exapla sunt quotuor illae adiunctis duabus Hebraicis, altera literis Hebraicis, altera literis Graecis.
Octapla sunt, editiones sex supradicte, adiunctis duabus sine nomine auctoris, quinta & sexta: addidit ipse Origenes septimam editionem ex versione 70 interpretum emendata, & cum Theodotionis versione collata, additis asteriscis & obeliscis. Vide de his editionibus Epiphanium in libro de ponderibus & mensuris.
Opera dubia vel supposititia:
Homiliae in Leuiticum habentur etiam inter libros S. Cyrilli, sed vere Origenis sunt, non S. Cyrilli, nam & phrasim Origenis seruant & erroribus eiusdem scatent.
Libri tres in Iob, non videntur esse Origenis, nam liber 2 meminit auctor Homousianorum, quem dicit esse sectam trium Deorum, quae totum orbem repleuit.
At nomen Homousianorum inuentum est ab Arianis, qui post obitum Origenis apparuerunt.
Deinde liber 2 meminit auctor S. Luciani iam tum martyrio affecti. At S. Lucianus posterior Origene fuit.
Commentaria quoque in Iob, Perionio interprete, non videntur esse Origenis, nam in explanatione cap. 3 adfert expositionem S. Luciani martyris, item in explanatione cap. 7 & 8 refellit Manichaeos nominatim. & in cap. 18 meminit Homousianistarum.
At Manichaei & Ariani, qui catholicos Homousianistas vocabant, post Origenem exorti sunt.
De Homiliis in Psalmos aliqui dubitant an sit Origenis.
Homiliae in diuersa loca euangelii, sine dubio non sunt omnes Origenis.
In Homilia in primum caput Ioannis mentio fit Manichaeorum & Arianorum, qui post Origenem exorti sunt.
In Homilia nona in diuersa loca inueniuntur fragmenta ex S. Hieronymo in ultimum caput Isaiae prophetae & ex S. Gregorio libro 15 Moralium cap. 14, & ex aliis Origene posterioribus, & ea fragmenta Hieronymi & Gregorii, non Origenis esse stilus manifeste docet.
In Homilia de S. Maria Magdalena, super illud »Maria stabat ad monumentum foris plorans« stilus est plane Latinus.
Tractatus quintus in Matthaeum videtur esse Latini auctoris, nam adducens auctor verba Isaiae 48: »Dominis misit me & spiritus eius« in Graeco, inquit, Spiritus sanctus neutri generis est, non masculini, ut apud nos. Ubi se inter Latinos numerat.
Et si tractatus quantus Latini