Page:De scriptoribus ecclesiasticis liber unus (1613).pdf/62

From GATE
This page has not been proofread



De scriptoribus ecclesiasticis

p. 44



in gehenna ignibus torqueri. Citatur autem Pratum spirituale in 7 Synodo generali, ne quis eum librum spernendum censeat. Haec praemitt􏰁enda existimaui propter eos, qui Origenem defendere vel excusare conantur, quales fuerunt olim Eusebius in libro 6 historiae ecclesiasticae & in Apologia pro Origene, quam nomine Pamphyli martyris edidit, & qui Eusebium imitatus est, Ruffinus, qui etiam Apologiam pro eodem Origene scripsit. Deinde paulo ante nostram aetatem eandem defensionem suscepit Ioannes Picus & nostro tempore Gilbertus Genebrandus.
Opera Origenis ascendunt ad sena millia librorum, teste Epiphanio in haeresi »Origenis«, quae est ordine 64. Sed plurima perierunt. Quae nunc extant, in duos tomos distributa haec sunt.

Primi tomi:
In Genesim homiliae, 17
In Exodum homiliae, 13
In Leuiticum homiliae, 16
In Numeros homiliae, 28
In librum Iosue homiliae, 26
In librum Iudicum homiliae, 9
In librum Regum homilia, 1
In librum Iob libri, 3
In psalmos 36, 37 & 38 homiliae, 9
In Cantica canticorum homiliae, 6
In Isaiam homiliae, 9
In Hieremiam homiliae, 14
In Ezechielem homiliae, 14
Periarchon, id est, de principiis libri, 4
Threni, siue planctus Origenis tractatus, 1
De recta in Deum fide Dialogus.
Commentaria in Iob, Ioachimo Perionio interprete.
In eundem homiliae, 4.

Secundi tomi:
In Matt􏰁haeum tractatus, 35
In Lucam homiliae, 39
In Ioannem tractatus, 32
In diuersos locos noui testamenti homiliae, 10
In epistolam ad Romanos libri, 36
Contra Celsum libri, 8
Contra Marcionistas Dialogi.
Philocalia siue de amore honesti.
De Susannae historia Epitome.
De eadem historia Iulii Africani epistola, &