Page:De scriptoribus ecclesiasticis liber unus (1613).pdf/61

From GATE
This page has not been proofread



Ab anno Domini 200 ad 300

p. 43



[63.] De S. Hippolyto episcopo et martyre – 220

Sanctus Hippolytus episcopus Portuensis & martyr, Clementis Alexandrini discipulus, sub Alexandro Seuero martyrium consummauit.
Multa scrpsit quae enumerantur ab Eusebio libro 6 historiae cap. 16 & a sancto Hieronymo in libro de scriptoribus ecclesiasticis. Nunc solum extant excerpta quaedam ex libris S. Hippolyti de theologia & incarnatione, apud Henricum Canisium tomo quinto antiquae lectionis: necnon in Bibliotheca sanctorum Patrum, Oratio de consummatione mundi, De Antichristo & secundo aduentu Domini nostri Iesu Christi.
Consulat lector notationes Card. Baronii ad Martyrologium die 22. Augusti.


[64.] De Iulio Africano – 222

Iulius Africanus paulo senior Origene fuisse videtur, cum in epistola ad Origenem, eum filium appellet. Scripsit librum de temporibus ab origine mundi usque ad Macrinum imperatorem, sub quo ipse uiuebat, & ad M. Antoninum Heliogabalum, legationem suscepit, ut S. Hieronymus testatur in libro de scriptoribus ecclesiastiasticis. Sed hi libri perierunt cum tamen extarent tempore Photii, ut ipse in Bibliotheca scribit. Extat hoc tempore solum Epistola ad Origenem de historia Susannae, quam fabulosam esse contendit, cui respondit Origenes, veram illam esse demonstrans. Epistola Iulii Africani extat in secundo tomo operum Origenis.


[65.] De Origene – 226

Origenes Adamantius Clementis Alexandrini discipulus vixit usque ad tempora Galli & Volusiani imperatorum, teste sancto Hieronymo in libro de scriptoribus ecclesiasticis. Quamuis autem doctissimus fuerit, deceptus tamen ex Platonis philosophia in multos errores incidit. Sanctus Basilius in libro De Spiritu sancto cap. 30, dicit, Origenem non habuisse sanas de Spiritu sancto opiniones. Sanctus Epiphanius in libris De haeresibus ponit Origenem in numero aliorum haereticorum. Sanctus Hieronymus vertit in Latinum idioma libros Origenis Periarchon, ut ostenderet errores plurimos, quibus libri illi scatent. Denique in quinta synodo generali, collatione 8 can 11, dicitur anathema Origeni & scriptis eius, sicut Ario, Eunomio, Macedonio, Nestorio & Eutycheti. & in libro qui inscribitur, Pratum spirituuale, cap. 25 in quadam reuelatione visus est Origenes cum Ario, aliisque haereticis