Page:De scriptoribus ecclesiasticis liber unus (1613).pdf/29

From GATE
Revision as of 16:31, 29 May 2020 by J. L. Narvaja (talk | contribs) (→‎Not proofread: Created page with "De Nahum – 3264 <br> Nahum Elcesaeus prophetauit post abductas decem tribus in captiuitatem a Salmanasar rege Assyriorum, ut testantur sanctus Hieronymus, Theodoretus & The...")
(diff) ← Older revision | Latest revision (diff) | Newer revision → (diff)
This page has not been proofread


De Nahum – 3264

Nahum Elcesaeus prophetauit post abductas decem tribus in captiuitatem a Salmanasar rege Assyriorum, ut testantur sanctus Hieronymus, Theodoretus & Theophylactus in praefatione in Nahum; iidem volunt eum prophetasse tempore Ezechia, illo enim anno decem tribus in captiuitatem ductas esse cons- tat ex lib. 4 Reg. cap. 18. Itaque tempus prophetiae Nahum incidit in annum mundi 3264.
Praedicit hic propheta exit in regis Assyriorum & vastationem Niniue per Chal- daeos. Et Iudaeis predicit non praeualiturum regem Assyriorum contra Hie- rusalem, sicut preualuebat contra Samariam. Obiit in pace, teste sancto Epip- hanio in lib. de vita & morte prophetarum.


De Habachuc – 3283

Habachuc prophetauit ante captiuitatem duarum tribuum, ut docet Epipha- nius in libro de vita & monte prophetarum & in Chronico Hebraeorum, quod Seder olam vocant. Dicitur Habachuc prophetasse sub rege Manasse filio Eze- chiae, id est post captiuitatem decem tribuum, sed ante captiuitatem duarum tribuum. Manasses autem degnare coepit anno mundi termillesimo, ducente- simo, octogesimo tertio.


Multi tamen graues auctores volunt, HHabachuc prophetasse post captiui- tatem Babylonicam, ut sanctu Hieronymus in prologo ad hunc prophetam, Theodoretus & alii. Ducuntur hi auctores illo argumento, quod Habachuc prop- heta, angelo eum rapiente, & deferente, artulerit prandium Danieli, in lacu Leonum constituto; ac per hoc vixerit tempore Danielis, & ad initium impe- rii Cyri regis Persarum. Sed nos priori sententiae adhaeremus, quoniam ipse Habachuc disertis & multis verbis praedicit aduentum regis Babylonia ad ca- piendos Iudaeos. Non est autem moris prophetarum loqui de rebus praeteritis per verba temporis futuri; sed e contrario praedicere futura per verba tempo- ris praeteriti. Annuntiare enim praetorita, tamquam si essent futura, unusquis- que potest sine spiritu prophetiae. Ad argumentum autem de allatione prandii ad Danielem, facit responderi potest, non esse eundem Habachuc prophetam, unum ex minoribus & Habachuc propetam qui tulit prandium Danieli, sicut non est idem Michaeas propheta, qui vixit tempore Achab regis Samariae, cum Michaea propheta, qui unus est ex duodecim prophetis minoribus.