Testamenti veteri
p. 11
[16.]
De Nahum – 3264
Nahum Elcesaeus prophetauit post abductas decem tribus in captiuitatem a Salmanasar rege Assyriorum, ut testantur sanctus Hieronymus, Theodoretus & Theophylactus in praefatione in Nahum.
Iidem volunt eum prophetasse tempore Ezechiae, illo enim anno decem tribus in captiuitatem ductas esse constat ex lib. 4 Regum cap. 18.
Itaque tempus prophetiae Nahum incidit in annum mundi 3264.
Praedicit hic propheta exitium regis Assyriorum & vastationem Niniue per Chaldaeos.
Et Iudaeis praedicit non praeualiturum regem Assyriorum contra Hierusalem, sicut preualuerat contra Samariam.
Obiit in pace, teste sancto Epiphanio in libro de vita & morte prophetarum.
[17.]
De Habachuc – 3283
Habachuc prophetauit ante captiuitatem duarum tribuum, ut docet Epiphanius in libro de vita & monte prophetarum & in Chronico Hebraeorum, quod Seder olam vocant. Dicitur Habachuc prophetasse sub rege Manasse filio Ezechiae, id est post captiuitatem decem tribuum, sed ante captiuitatem duarum tribuum. Manasses autem regnare coepit anno mundi ter millesimo ducentesimo octogesimo tertio.
Multi tamen graues auctores volunt, Habachuc prophetasse post captiuitatem Babylonicam, ut sanctus Hieronymus in prologo ad hunc prophetam, Theodoretus & alii.
Ducuntur hi auctores illo argumento, quod Habachuc propheta, angelo eum rapiente & deferente, attulerit prandium Danieli, in lacu Leonum constituto; ac per hoc vixerit tempore Danielis & ad initium imperii Cyri regis Persarum.
Sed nos priori sententiae adhaeremus, quoniam ipse Habachuc disertis & multis verbis praedicit aduentum regis Babyloniae ad capiendos Iudaeos.
Non est autem moris prophetarum loqui de rebus praeteritis per verba temporis futuri; sed e contrario praedicere futura per verba temporis praeteriti.
Annuntiare enim praeterita, tamquam si essent futura, unusquisque potest sine spiritu prophetiae.
Ad argumentum autem de allatione prandii ad Danielem, facile responderi potest, non esse eundem Habachuc prophetam, unum ex minoribus & Habachuc prophetam qui tulit prandium Danieli, sicut non est idem Michaeas propheta, qui vixit tempore Achab regis Samariae, cum Michaea propheta, qui unus est ex duodecim prophetis minoribus.