De scriptoribus ecclesiasticis
p. 10
Quod autem hic propheta meminerit captiuitatis Babylonicae, non cogit, ut
sentiamus, illum prophetasse post captiuitatem, nam more prophetarum loquitur de captiuitate illa futura per verbum praeteriti temporis.
Igitur Abdias prophetauit contra Idumaeos & non solum praedixit exitium eorum, sed etiam causam exitii, quia videlicet tempore captiuitatis Babylonicae futuri essent Idumaei socii Chaldaeorum contra filios Israel.
Obiit hic propheta in pace, Epiphanio auctore loco citato.
[14.]
De Iona – 3195
Ionas propheta eodem tempore prophetauit, quo superiores prophetae, ut scribunt sanctus Hieronymus in prologo Ionae, Eusebius in Chronico & lib. 10 de praeparatione euangelica cap. ultimo & sanctus Augustinus lib. 18 de ciuitate Dei cap. 27.
Prophetauit autem Ionas contra Niniuitas & exitium illis praedixit. Et quamuis agentibus illis poenitentiam Deus pepercerit, tamen postea reuersis ad iniquitatem Deus exitium illis immisit, quod Ionas praedixit, ut habemus in libro Tobiae cap. 12.
Sanctus Hieronymus in prologo Ionae refert verba Tobiae, quibus expresse dicitur, euertendam Niniuem, ut praedixit Ionas. Sed in nostro libro Tobiae cap. 14 non habetur nomen Ionae, sed solum »Prope erit interitus Niniue, non enim excidit verbum Domini«.
Hunc Ionam scribit Epiphanius, in libro de vita & morte prophetarum, esse puerum illum, quem suscitauit Elias ad preces viduae Sareptanae. Quod idem ex traditione Hebraeorum refert sanctus Hieronymus in prologo Ionae. Quo fundamento nitatur haec traditio, non scio, certe tempora parum cohaerent.
[15.]
De Michaea – 3223
Michaeas propherauit paulo post supradictos. Scribit enim initio prophetiae suae, se prophetasse in diebus Ioatham, Achaz & Ezechiae & omittit Oziam, quem Oseas, Isaias & Amos posuerunt. Proinde prophetauit initio regni Ioatham, idest anno mundi 3223, praedicit hic propheta captiuitatem primam decem tribuum & secundam duarum tribuum: praedicit aduentum Christi & natiuitatem in Bethleem & conuersionem gentium ad ecclesiam Dei.