Page:De scriptoribus ecclesiasticis liber unus (1613).pdf/30

From GATE
This page has not been proofread



De scriptoribus ecclesiasticis

p. 12



Ergo Habachuc de tribu Simeon praedicit aduentum Chaldaeorum & Babylonicam captiuitatem. Praedicit etiam vastationem eorumdem Chaldaeorum, quae facta est per Medos & Persas. Et tandem praedicit aduentum Christi, passionem, resurrectionem & secundum aduentum in gloria.


[18.] De Sophonia – 3340

Sophonias prophetauit, ut ipse testatur, in diebus Iosiae regis, & quia non designat Sophonias annum regni Iosiae, ut facit Hieremias, intelligendum est, Sophoniam prophetasse ad initium regni Iosiae, id est anno mundi ter millesimo trecentesimo quadragesimo. Hoc enim anno coepit regnare Iosias. Porro hic propheta concionatur contra peccata & hortatur ad poenitentiam, & praedicit excidium Palaestinorum, Moabitarum, Ammonitarum, Aethiopum & aliarum gentium. Praedicit etiam conuersionem gentium & ruinam idololatriae. Denique praedicit Christi resurrectionem, Iudaeorum excaecationem & exitium ultimum & ecclesiae gloriam & felicitatem.


[19.] De Hieremia – 3357

Hieremias propheta secundus ex maioribus, prophetare coepit anno tertiodecimo regni Iosiae, id est anno 3337 ab orbe condito, ut ipse initio libri sui testatur & prophetauit usque ad annum undecimum Sedeciae regis, qui fuit ultimus rex Hierusalem, & tunc completa fuit captiuitas Babylonica. Fuit autem Hieremias ex tribu sacerdotali, vir mitissimus & sanctissimus & post multos labores & angustias lapidibus obrutus ab ingrato populo, vitam cum morte commutauit. Vide Epiphanium de vita & morte prophetarum.
Scripsit autem vel dictauit insigne volumen in quo populum & principes eius, ad poenitentiam multis sermonibus hortatus est. Praedixit, imminente ruinam Hierusalem & templi Domini & totius regni. Praedixit multa de Christi aduentu, de testamento nouo, deque aliis christianis mysteriis apertissime.
Addidit Hieremias ad finem libri sui threnos, idest lamentationes, carmine scriptas, ordine alphabetico, quibus deplorat aerumnas gentis suae corporales & spirituales.
Addidit denique epistolam ad populum captiuum in Babylone, qua hortatur illos, ut in fide veri Dei persistant & ab idolorum cultu se abstineant, quam epistolam posuit Baruch in extremo libro suo.