Page:De scriptoribus ecclesiasticis liber unus (1613).pdf/28

From GATE
Revision as of 16:30, 29 May 2020 by J. L. Narvaja (talk | contribs) (→‎Not proofread: Created page with "Quod autem hic propheta meminerit captiuitatis Babylonicae, non cogit, ut sentiamus, illum prophetasse post captiuitatem, nam more prophetarum lo- quitur de captiuitate illa f...")
(diff) ← Older revision | Latest revision (diff) | Newer revision → (diff)
This page has not been proofread


Quod autem hic propheta meminerit captiuitatis Babylonicae, non cogit, ut sentiamus, illum prophetasse post captiuitatem, nam more prophetarum lo- quitur de captiuitate illa futura per verbum praeteriti temporis.
Igitur Abdias prophetauit contra Idumaeos & non solum praedixit exitium eo- rum, sed etiam causam exitii, quia videlicet tempore captiuitatis Babylonicae futuri essent Idumaei socii, Chaldaeorum contra filios Israel.
Obiit hic propheta in pace Epiphanio auctore loco citato.


De Iona – 3195

Ionas propheta eodem tempore prophetauit, quo superiores prophetae, ut scri- bunt sanctus Hieronymus in prologo Ionae, Eusebius in Chronico & lib. 10 de praeparatione Euangelica cap. ultimo & sanctus Augustinus lib. 1 de Ciu. Dei cap. 27. Prophetauit autem Ionas contra Niniuitas & exitium illis praedixit. Et quamuis agentibus illis poenitentiam Deus pepercerit, tamen postea reuersis ad iniquitatem Deus exitium illis immisit, quod Ionas praedixit, ut habemus in libro Tobiae cap. 12. Sanctus Hieronymus in prologo Ionae refert verba Tobiae, quibus expresse di- citur, euertendam Niniuem, ut praedixit Ionas. Sed in nostro libro Tobiae cap. 14 non habetur nomen Ionae, sed solum »Prope erit interitus Niniue, non enim excidit verbum Domini«. Hunc Ionam scribit Epiphanius, in libro de vita & morte prophetarum, esse puerum illum, quem suscitauit Elias ad preces viduae Sareptanae. Quod idem ex traditione Hebraeorum refert sanctus Hieronymus in prologo Ionae. Quo fundamento nitatur haec traditio, non scio, certe tempora parum cohaerent.


De Michaea – 3223
Michaeas propherauit paulo post supradictos. Scribit enim initio prophetiae suae, se prophetasse in diebus Ioatham, Achaz & Ezechiae & Omi􏰁it Oziam, quem Oseas Isaias & Amos posuerunt. Proinde prophetauit initio Regni Ioat- ham, idest anno mundi 3223 praedicit hic propheta captiuitatem primam de- cem tribuum & secundam duarum tribuum: praedicit aduentum Christi & na- tiuitatem in bethleem & conuersionem gentium ad ecclesiam Dei.