Page:De scriptoribus ecclesiasticis liber unus (1613).pdf/27

From GATE
This page has not been proofread



Testamenti veteri

p. 9



[12.] De Amos – 3195

Amos prophetauit eodem tempore. Nam initio dicit se visionem suam vidisse in diebus Oziae regis Iuda & in diebus Hieroboam filii Ioas.
Praedixit ipse quoque captiuitatem & alia grauia flagella & grauissime in scelera inuectus a filio Amasiae sacerdotis fuste inter tempora percussus interiit ut Epiphanius testatur in libro de vita & morte prophetarum.


[13.] De Abdia – 3195
Abdias, ab Eusebio in Chronico, ponitur temporibus Achab regis Israel, ac per hoc longe ante Oseam & Isaiam & Ioel & Amos. Idem videntur sensisse sanctus Hieronymus & sanctus Epiphanius. Abdias enim a sancto Hieronymo in commentario creditur esse ille dispensator domus Achab regis, qui abscondit centum prophetas, eosque pauit, quo tempore Iezabel uxor Achabi, prophetas Domini persequebatur, de qua re loquitur scriptura lib. 3 Regum ca. 18, sed Epiphanius hunc eundem Abdiam prophetam existimat esse illum quinquagenarium principem, cui pepercit Elias, ne ab igne de coelo misso absumeretur. De qua historia scriptura loquitur lib. 4 Regum cap. 1. Neque dissentit Epiphanius a Hieronymo, quia potest fieri, ut ille, qui erat dispensator in domo Achab, postea factus sit dux militiae in domo Ochoziae filii Achab. Sed maxima difficilitas est, quia idem sanctus Hieronymys in primum cap. Oseae scribit, Abdiam fuisse contemporaneum Oseae, Ioelis & Amos & quartum locum habere inter prophetas minores & non potest fieri, ut ille Abdias, qui vixit tempore Achab, peruenerit ad tempora Oziae & Ezechiae, in quibus temporibus prophetarunt Osee, Ioel & Amos. Achab enim antiquor fuit Ozia, plus centum quinquaginta annis.
Contra autem videtur Abdias posterior fuisse non solum Osea, Ioele & Amos, sed etiam Michaea & Iona & aliis multis. Nam in prophetia sua meminit belli Chaldaeorum contra Hierusalem & captiuitatis eiusdem urbis tamquam iam peractae & praeteritae, ut videatur collocandus post Hieremiam.
Mihi tamen placet sententia sancti Hieronymi, qui (ut paulo ante dixi) facit Abdiam aequalem Oseae, Ioelis & Amos. Quod autem alibi dixit prophetam Abdiam fuisse dispensatorem domus Achab, non ex mente sua, sed ex traditione quadam Iudaica dixisse videtur, quae traditio non alio fundamento nititur, nisi similitudine nominis, quasi non potuerint esse plures Abdiae.