Page:De scriptoribus ecclesiasticis liber unus (1613).pdf/247

From GATE
Revision as of 23:42, 30 May 2020 by J. L. Narvaja (talk | contribs) (→‎Not proofread: Created page with " In sexto tomo habentur Commentaria in tertium Decretalium. <br> In septimo tomo habentur Commentaria in quartum & quintum Decretalium & in epistolas Clementinas. <br> In o...")
(diff) ← Older revision | Latest revision (diff) | Newer revision → (diff)
This page has not been proofread



In sexto tomo habentur Commentaria in tertium Decretalium.

In septimo tomo habentur Commentaria in quartum & quintum Decretalium & in epistolas Clementinas.

In octauo tomo habentur Consilia 226 quaestiones septem.
Item Relactio in cap. Per tuas, de Arbitris.
Item Patricta eiusdem.

Dicitur etiam scripsisse Commentarium inchoatum in Decretum, sed nescio, an extet. Dicitur etiam scripsisse librum pro Conc. Basileensi, sed hunc librum ut in mala causa scriptum & proinde erroneum, credibile est ex eius operi- bus abrasum fuisse. Ego certe inter eius opera variarum editionum eum nus- quam reperi. Quamuis autem hic auctor sederit in concilio Basileensi, etiam quo tempore concilium acephalum & schismaticum erat, tamen in eo bene se gessit, quod introducentibus in Concilium multitudinem presbyterorum, ob defectum episcoporum, liberrime contradixit, ut testatur Aeneas Syluius, qui praesens aderat, in historia concilii Basileensis. Sciebat enim & docebat, in con- ciliis, praesertim generalibus, locum non esse simplicibus presbyteris, quo ad votum decisiuum, nisi locum tenerent absentium episcoporum. Obiit Nicolaus, abbas Panormitanus, anno 1445.


De S. Antonino Florentino – 1445

Sanctus Antoninus, patria Florentinus, ordinis praedicatorum, ac postea Fo- rentiae archiepiscopus, vir doctissimus & sanctissimus, obiit anno 1459 aetatis septuagesimo, quem in sanctorum Catalogum retulit Adrianus VI pontifex.
Scripsit Summam historialem in tres partes diuisam.
Summam theologicam, in quatuor partes diuisam.
Librum de eruditione confessorum, qui dicitur, defecerunt, quia incipit, defe- cerunt scrutinio.
Dicitur etiam scripsisse Trialogum de Christo & duobus discipulis euntibus in Emmaus, in quo explicantur omnia quae de vita, morte & resurrectione Domi- ni praedicta sunt.


De Aenea Syluio – 1450

Aeneas Syluius, patria Senensis, vir doctus, prudens & magni animi, ac pri- mum a secretis imperatoris, deinde episcopus Senensis, tum Cardinalis, deni- que summus pontifex Pius secundus, dum expeditionem magnam aduersus Turcas christiani nominis hostes moliretur, obiit anno Dom. 1464.

Scripsit de rebus ecclesiasticis contra Thaboritas librum unum.