Page:De scriptoribus ecclesiasticis liber unus (1613).pdf/247

From GATE
This page has not been proofread



Ab anno Domini 1400 ad 1500

p. 229



In sexto tomo habentur Commentaria in tertium Decretalium.
In septimo tomo habentur Commentaria in quartum & quintum Decretalium & in epistolas Clementinas.
In octauo tomo habentur Consilia 226 quaestiones septem.
Item Relectio in cap. »Per tuas«, de arbitris.
Item Patrica eiusdem.
Dicitur etiam scripsisse Commentarium inchoatum in Decretum, sed nescio, an extet. Dicitur etiam scripsisse librum pro concilio Basileensi, sed hunc librum, ut in mala causa scriptum & proinde erroneum, credibile est ex eius operibus abrasum fuisse. Ego certe inter eius opera variarum editionum eum nusquam reperi. Quamuis autem hic auctor sederit in concilio Basileensi, etiam quo tempore concilium acephalum & schismaticum erat, tamen in eo bene se gessit, quod introducentibus in concilium multitudinem presbyterorum, ob defectum episcoporum, liberrime contradixit, ut testatur Aeneas Syluius, qui praesens aderat, in Historia concilii Basileensis. Sciebat enim & docebat, in conciliis, praesertim generalibus, locum non esse simplicibus presbyteris, quo ad votum decisiuum, nisi locum tenerent absentium episcoporum.
Obiit Nicolaus, abbas Panormitanus, anno 1445.


[322.] De S. Antonino Florentino – 1445

Sanctus Antoninus, patria Florentinus, ordinis Praedicatorum, ac postea Forentiae archiepiscopus, vir doctissimus & sanctissimus, obiit anno 1459 aetatis septuagesimo, quem in sanctorum catalogum retulit Adrianus VI pontifex.
Scripsit Summam historialem in tres partes diuisam.
Summam theologicam in quatuor partes diuisam.
Librum De eruditione confessorum, qui dicitur, defecerunt, quia incipit »Defecerunt scrutinio«.
Dicitur etiam scripsisse Trialogum de Christo & duobus discipulis euntibus in Emmaus, in quo explicantur omnia quae de vita, morte & resurrectione Domini praedicta sunt.


[323.] De Aenea Syluio – 1450

Aeneas Syluius, patria Senensis, vir doctus, prudens & magni animi, ac primum a secretis imperatoris, deinde episcopus Senensis, tum cardinalis, denique summus pontifex Pius secundus, dum expeditionem magnam aduersus Turcas christiani nominis hostes moliretur, obiit anno Domini 1464.
Scripsit De rebus ecclesiasticis contra Thaboritas librum unum.