Page:De scriptoribus ecclesiasticis liber unus (1613).pdf/248

From GATE
This page has not been proofread



De scriptoribus ecclesiasticis

p. 230



Ad Nicolaum de Cusa, lib. 1.
De fide ad imperatorem Turcarum.
De historia Bohemorum.
De clade Constantinopolitana.
De clade uniuersalis ecclesiae.
De conuentu Mantuano, oratio.
Ad Callistum papam, oratio.
Ad cardinales oratio.
Decadum Blondi, epitomem.
Epistolas multas.
De concilio Basileensi, libros duos.
Retractationem.
Commentaria de rebus a se gestis.
Responsionem ad Martinum Meier pro ecclesia Romana.
Scripsit praeterea multa ad humanitatem, ad poesim, ad chorographiam pertinentia.

Obseruatio prima:
Quia scripsit Aeneas pro concilio Basileensi, cum iuuenis esset, retractauit senex & pontifex maximus; & quamuis libri illi de concilio Basileensi merito prohibiti sint ab ecclesia catholica, tamen haeretici Basileenses, qui nuper eosdem libros recuderunt, non tam ecclesiae catholicae, quam causae suae derrimentum a􏰁ttulerunt. Siquidem ex historia illa Aeneae Syluii de concilio Basileensi, apparet illud concilium initio fuisse legitimum, sed ubi verum pontificem Eugenium quartum deponere aggressi sunt patres illi, iam non habuisse formam veri concilii, non solum, quod acephalum esset, sed etiam quod contra formam omnium veterum conciliorum plures essent in eo conuentu presbyteri cum voce decisiua, quam episcopi. Notissimum enim est, concilia generalia, ut etiam prouincialia, episcoporum esse, non minorum sacerdotum, sic enim legimus in concilio Chalcedonensi actione prima »Mitt􏰁e foras superfluos, concilium episcoporum est«. Vide, si placet, quae scripsimus libro 3 »De ecclesia«, cap. 16.

Obseruatio secunda:
Extant Commentaria de rebus gestis Pii secundi sub nomine Ioannis Gobellini, sed dubium est, an illud opus fit ipsius Pii pontificis, an vero eius, sub cuius nomine prodiit. Extant enim manuscripta commentaria eadem sub nomine Pii secundi & stilus videtur esse idem in hoc opere & in aliis eiusdem auctoris, sed res non est magni momenti.