Page:De scriptoribus ecclesiasticis liber unus (1613).pdf/230

From GATE
Revision as of 22:22, 30 May 2020 by J. L. Narvaja (talk | contribs) (→‎Not proofread: Created page with " Denique scripsit de Verbo.
De motu angeli.
De relationibus.
Obiit anno Domini 1325.
De Francisco Mayrone – 1320
Franciscus Mayronis natione Sco...")
(diff) ← Older revision | Latest revision (diff) | Newer revision → (diff)
This page has not been proofread

Denique scripsit de Verbo.
De motu angeli.
De relationibus.
Obiit anno Domini 1325.

De Francisco Mayrone – 1320

Franciscus Mayronis natione Scotus, professione religiosus ordinis sancti Fran- cisci, Scoti discipulus, vixit tempore Ioannis XXII papae, anno dom. 1320. Scripsit Commentaria in libros quatuor Magistri sententiarum.
Item Quodlibeta.
Formalitates.
De primo principio.
De expositione diuinorum nominum.
Et de univocatione.
Quae omnia simul edita sunt Venetiis anno 1520 & 1556. Scripsit praeterea Quadragesimale & Sermones de Sanctis.
Item de paupertate Christi & apostolorum.
De virtutibus & vitiis capitalibus.
De articulis fidei.
De baptismo.
De humilitate.
De indulgentiis.
De corpore Christi.
De angelis.
De suffragiis defunctorum.
De poenitentia.
De ieiunio.
De ultimo iudicio.
De septem donis spiritus sancti.
Quae omnia iam olim impressa fuerunt Basileae.

De Gulielmo Ockam – 1320

Gulielmus Ockam natione Anglus, ordinis Minorum, Scoti discipulus & ae- qualis Francisci Mayronis, vir doctus, sed fautor Ludouici imperatoris quatri, nimis ardens, ob quam causam in aliquos errores lapsus meruit, ut in Indice librorum prohibitorum eius nomen poneretur.
Scripsit in quoatuor libros Magistri sententiarum.
Librum Quodlibetorum.