Page:De scriptoribus ecclesiasticis liber unus (1613).pdf/230

From GATE
This page has not been proofread



De scriptoribus ecclesiasticis

p. 212



Denique scripsit De Verbo.
De motu angeli.
De relationibus.
Obiit anno Domini 1325.


[268.] De Francisco Mayrone – 1320

Franciscus Mayronis natione Scotus, professione religiosus ordinis sancti Francisci, Scoti discipulus, vixit tempore Ioannis XXII papae, anno Domini 1320.
Scripsit Commentaria in libros quatuor Magistri sententiarum.
Item Quodlibeta.
Formalitates.
De primo principio.
De expositione diuinorum nominum.
Et De univocatione.
Quae omnia simul edita sunt Venetiis anno 1520 & 1556. Scripsit praeterea Quadragesimale & Sermones de Sanctis.
Item De paupertate Christi & apostolorum.
De virtutibus & vitiis capitalibus.
De articulis fidei.
De baptismo.
De humilitate.
De indulgentiis.
De corpore Christi.
De angelis.
De suffragiis defunctorum.
De poenitentia.
De ieiunio.
De ultimo iudicio.
De septem donis Spiritus sancti.
Quae omnia iam olim impressa fuerunt Basileae.


[269.] De Gulielmo Ockam – 1320

Gulielmus Ockam natione Anglus, ordinis Minorum, Scoti discipulus & aequalis Francisci Mayronis, vir doctus, sed fautor Ludouici imperatoris quarti, nimis ardens, ob quam causam in aliquos errores lapsus meruit, ut in Indice librorum prohibitorum eius nomen poneretur.
Scripsit In quatuor libros Magistri sententiarum.
Librum Quodlibetorum.