Page:De scriptoribus ecclesiasticis liber unus (1613).pdf/231

From GATE
This page has not been proofread



Ab anno Domini 1300 ad 1400

p. 213



De fautoribus haereticorum.
De sacramento altaris.
Compendium theologiae.
De actibus hierarchicis.
De ingressu scientiarum.
De paupertate apostolorum.
De potestate pontificum & imperatorum.

Opus Nonaginta dierum & dialogos quae duo opera cum aliis contra Ioannem XXII scriptis interdicta sunt in Indice librorum prohibitorum.


[270.] De Monaldo – 1320

Monaldus Dalmata ordinis Minorum & postea archiepiscopus Beneuenti, scripsit Summam iuris canonici, quae aurea dicitur & impressa fuit Lugduni anno Domini 1516.
Scripsit etiam Quaestiones in quatuor libros Sententiarum & sermones. Obiit anno Domini 1332 martyrio coronatus, apud Saracenos, ut testatur Antonius Posseuinus in apparatu sacro, tomo secundo.


[271.] De Nicolao Lirano – 1320

Nicolaus Liranus ex iudaismo conuersus ad fidem christianam & ordinem Minorum assumpto, scripsit Commentarium siue postillam in uniuersa Biblia, quod opus notissimum est & recognitum impressum est Lugduni anno 1590.

Scripsiti praeterea librum De corpore Christi.
Sermones de tempore & de Sanctis.
Librum Contra Iudaeos.
Commentaria in quatuor libros Sententiarum.
Quaestiones veteri & noui testamenti.
Tractatum De visione Dei.
Expositionem decem praeceptorum.
Tractatum De idoneo ministrante & suscipiente sacramentum altaris.

Obiisse dicitur anno Domini 1349.


[272.] De Pelagio Aluaro – 1320

Pelagius Aluarus, natione Hispanus, religiosus ordinis Minorum & episcopus Syluensis, vixit tempore Ioannis XXII pontificis, circa annum Domini 1320, cuius pontificis defensor acerrimus fuit.

Scripsit insigne opus De planctu ecclesiae.
Apologiam contra Gulielmum Ockam.