Page:De scriptoribus ecclesiasticis liber unus (1613).pdf/192

From GATE
Revision as of 19:11, 30 May 2020 by J. L. Narvaja (talk | contribs) (→‎Not proofread: Created page with " permanere in caelo & hominibus partum virginis verbo Patris unitum; inte- lligit, permanere in hominibus per fidem, non re ipsa; statim enim subiungit: »Sed in illum in quo...")
(diff) ← Older revision | Latest revision (diff) | Newer revision → (diff)
This page has not been proofread



permanere in caelo & hominibus partum virginis verbo Patris unitum; inte- lligit, permanere in hominibus per fidem, non re ipsa; statim enim subiungit: »Sed in illum in quo fides non est, praeter visibilies species panis & vini, nihil de sacrificio peruenit«, haec ille. Hunc errorem explicuimus & refutauimus lib. 3 de sacramento eucharistiae, cap. 11 & 15.


De Algero Scholastico – 1130

Algerus Scholasticus Leodiensis, ac postea monachus Cluniacensis floruit cir- ca annum Domini 1130. Scripsit varia opuscula de gratia & libero arbitrio & de misericordia & iustitia. Sed praecipuum eius opus est de corpore & sanguine Domini contra Berengarium, quod tribus libris comprehensum valde lauda- tur a venerabili Petro Cluniacensi, qui initio libri de sacrificio dicit, Lanfran- cum scripsisse de sacramento eucharistiae, bene, plane, perfecte: Guitmun- dum, melius, plenius, perfectius; Algerum optime, plenissime, perfectissime. Sed tamen obseruandum est, hunc Algerum lib. 2 cap. 1 non recte scripsis- se species saccramentales non posse corrumpi, vel rodi a muritbus, &c. quod etiam notauimus in Guitmundo, a quo id videtur Algerus accepisse, sic etiam cap. 8 perperam citauit Algerus S. Augustinum cum ait: »Unde, ut ait Augusti- nus, nec caro sine sanguine, nec sanguis sine carne rite communicatur«. Haec enim non sunt Augustini, sed Paschasii in libro de corpore Domini, cap. 14. De- nique cap. 10 videtur Algerus velle, esse de iure diuino, ut sacrificium Missae celebratur in azymo; quod non est verum, alioquin ecclesia non tolerarret eos, qui celebrant in fermentato. Haec notare volui, non ut imminuam gloriam Al- geri, qui magno zelo veritatem sua aetate defendit; sed ne lector offendiculum incurrat in legendo opere isto, alioqui valde bono, cum sit commune mortali- bus aliquando labi. Extat hoc opus Algeri impressum Louanii cum Pascasio, Lanfranco & Guitmundo, nec non cum iisdem in Bibliotheca S. Patrum tomo sexto, edit. 2.


De Hildeberto Turonensi – 1125

Hildebertus archiepiscopus Turonensis vixit tempore Honorii secundi ponti- ficis, ad quem epistolam scripsit. Honorius autem sedere coepit anno Domini 1125.
Scripsit sermones, epistolas & carmina sacra, quae extant in bibliotheca S. Pa- trum tomo 3 edit. 2 ad eum una extat epistola S. Bernardi, quae eum hortatur, ut Innocentium II, ut verum pontificem agnoscat & veneretur.