Page:De scriptoribus ecclesiasticis liber unus (1613).pdf/193

From GATE
This page has not been proofread



Ab anno Domini 1100 ad 1200

p. 175



[298.] De S. Bernardo – 1130

Sanctus Bernardus abbas Clareuallensis, vir plane apostolicus & non minus gloria miraculorum, quam sapientae splendore illustris, floruit maxime tempore Innocentii II pontificis anno Domini 1130, sed obiit anno 1153 aetatis suae 63. Scripsit multa opera, sed multa etiam illi tribuuntur, quae eius non sunt. Opera, quae sine dubio S. Bernardum habent auctorem, illa sunt, quae numerantur a Gofrido eius discipulo & alumno libro 3 Vitae ipsius cap. ultimo. Vitam enim S. Bernardi primus scripsit eo viuente Gulielmus abbas S. Theodorici, unico libro comprehensam, deinde adiecit secundum librum Bernardus abbas bonae Vallis, tres ultimos addidit Gofridus monachus Clareuallensis.

Opera S. Bernardi indubitata ex Gofrido monacho:

Homiliae in laudem virginis Maria, siue super: »Missus est angelus«, 4.
De gradibus humilitatis, 1.
De diligendo Deo, 1.
Apologeticus ad Gulielmum abbatem, 1.
De praecepto & dispensatione, 1.
Exhortatorius ad milites templi, 1.
De gratia & libero arbitrio, 1.
De consideratione ad Eugenium, 5.
In Cantica sermones, 86.
Epistolae ad diuersos, 351.
Vita S. Malachiae episcopi Hiberniae.

Opera S. Bernardi secundi ordinis, quae habentur etiam pro indubitatis.

De Aduentu Domini, serm. 7.
De vigilia natalis Domini, 6.
De natali Domini, 6.
De circuncisione, 3.
De epiphania, 4.
De dominica prima post epiphaniam, 2.
De conuersione S. Pauli, 2.