Page:De scriptoribus ecclesiasticis liber unus (1613).pdf/192

From GATE
This page has not been proofread



De scriptoribus ecclesiasticis

p. 174



permanere in caelo & hominibus partum virginis verbo Patris unitum, intelligit, permanere in hominibus per fidem, non re ipsa, statim enim subiungit: »Sed in illum, in quo fides non est, praeter visibilies species panis & vini, nihil de sacrificio peruenit«, haec ille. Hunc errorem explicuimus & refutauimus lib. 3 »De sacramento eucharistiae«, cap. 11 & 15.


[297.] De Algero Scholastico – 1130

Algerus Scholasticus Leodiensis, ac postea monachus Cluniacensis floruit circa annum Domini 1130. Scripsit varia opuscula De gratia & libero arbitrio & De misericordia & iustitia. Sed praecipuum eius opus est De corpore & sanguine Domini contra Berengarium, quod tribus libris comprehensum valde laudatur a venerabili Petro Cluniacensi, qui initio libri De sacrificio dicit, Lanfrancum scripsisse De sacramento eucharistiae bene, plane, perfecte, Guitmundum melius, plenius, perfectius, Algerum optime, plenissime, perfectissime. Sed tamen obseruandum est, hunc Algerum libro 2 cap. 1 non recte scripsisse species saccramentales non posse corrumpi, vel rodi a muritbus, &c. quod etiam notauimus in Guitmundo, a quo id videtur Algerus accepisse, sic etiam cap. 8 perperam citauit Algerus S. Augustinum cum ait: »Unde, ut ait Augustinus, nec caro sine sanguine, nec sanguis sine carne rite communicatur«. Haec enim non sunt Augustini, sed Paschasii in libro De corpore Domini, cap. 14. Denique cap. 10 videtur Algerus velle, esse de iure diuino, ut sacrificium missae celebretur in azymo, quod non est verum, alioquin ecclesia non toleraret eos, qui celebrant in fermentato. Haec notare volui, non ut imminuam gloriam Algeri, qui magno zelo veritatem sua aetate defendit, sed ne lector offendiculum incurrat in legendo opere isto, alioqui valde bono, cum sit commune mortalibus aliquando labi. Extat hoc opus Algeri impressum Louanii cum Paschasio, Lanfranco & Guitmundo, nec non cum iisdem in Bibliotheca S. Patrum tomo sexto, editionis 2.


[298.] De Hildeberto Turonensi – 1125

Hildebertus archiepiscopus Turonensis vixit tempore Honorii secundi pontificis, ad quem epistolam scripsit. Honorius autem sedere coepit anno Domini 1125.
Scripsit sermones, epistolas & carmina sacra, quae extant in Bibliotheca S. Patrum tomo 3 editionis 2 ad eum una extat epistola S. Bernardi, qua eum hortatur, ut Innocentium II, ut verum pontificem agnoscat & veneretur.