Page:De scriptoribus ecclesiasticis liber unus (1613).pdf/118

From GATE
This page has not been proofread



& sanguine Christi, hunc librum sub nomine sancti Fulgentii citauit & (quod maius est) in Breuiario Romano recognito, in festo sanctissima Trinitatis assignantur lectiones secundi nocturni ex libro de fide ad Petrum sub nomine S. Fulgentii.
Liber qui inscribitur, Speculum, quamuis de eius auctore aliqui dubitauerint, vere s. Augustini est: nam & habetur in Indiculo Possidii. & ipse idem Possidius in vita S. Augustini, tradit hunc librum ab Augustino fuisse conscriptum.
Quaestiunculae de Trinitate, videntur excerptae ex libris Augustini de Trinitate, incertum a quo.
Liber de benedictionibus Patriarcharum similiter excerptus videtur ex quaestionibus Hebraicis S. Hieronymi. Uterque paruus libellus est, ut non multum referat, quis eorum sit auctor.
Sententiae sine dubio Augustini sunt, sed collectae a sancto prospero, nec solum soluta oratione, sed etiam carmine descriptae, ut in eius operibus videre licet.

Tomi quarti haec sunt:
De mendacio, lib. 1 – 1 retract. 27.
Contra mendacium, 1 – 2 retract. 38.
De fide & operibus, 1 – 2 retract. 38
Quaestionum in eptateuchum, 7 – 2 retract. 55.
Quaestionum Euangelicarum, 2 – 2 retract. 12.
Quaestionum ex Ma􏰁haeo, 1 – Indiculum.
De consensu Euangelistarum, 4 – 2 retract. 16.
Octoginta trium quaestionum, 1 – 2 retract. 26.
Sententiarum viginti & unius, 1
Qaestionum ad Simplicianum, 2 – 2 retract. 1
Quaestionum ad Dulcitium, lib. 1 – 2 retract. 65.
Quaestionum sexaginta quinque.
Quaestionum veteris & noui testamenti
De cura pro mortuis, 1 – 2 retract. 64.
De catechizandis rudibus, 1 – 2 retract. 14.
De incarnatione Verbi, 1
De Trinitate & unitate Dei, 1.
De essentia diuinitatis, 1
De fide rerum inuisibilium, 1
De substantia dilectionis, 1
De continentia, 1 – Indiculum.
De patientia, 1 – Indiculum.
De bono viduitatis, 1 – Indiculum.
De vera & falsa poenitentia, 1
De salutaribus documentis, 1