Page:De scriptoribus ecclesiasticis liber unus (1613).pdf/119

From GATE
This page has not been proofread



Ab anno Domini 400 ad 500

p. 101



De amicitia, 1
De sermone Domini in monte, 2 – 1 Retractationum 19.
Expositio enchoata in epistolam ad Romanos – 1 Retractationum 25
Expositio quarundam propositionum epistolae ad Romanos.
Expositio epistolae ad Galatas – 1 Retractationum 24.
Annotationes in Iob – 1 Retractationum 13.

Obseruatio:
Ex libris quos Augustinus pro suis agnosci in Retractationibus, nemo iure dubitare potest, nisi forte de libro Annotationum in Iob. Ipse enim Augustinus dicit, eum librum ita se deprauatum inuenisse vitio lirariorum, ut vix audeat illum pro suo agnoscere.
Liber Sententiarum viginti unius & liber Quaestionum sexaginta quinque non videntur esse S. Augustini, non solum quia non habentur in Retractationibus, neque in Indiculo; sed etiam quia nihil habent graue & dignum Augustino.
Liber Quaestionum veteris & noui testamenti, non est Augustini, sed alicuius haeretici, nam quaestione 2 dicit, mundum factum fuisse propter diaboli praesumptionem, quaestione 13 dicit, paruulos filios, qui una cum parentibus perierunt in subuersione Sodomae, liberos esse a gehenna, ac per hoc negat iste auctor peccatum originis, quaestione 21 dicit, mulierem non esse creatam ad imaginem Dei, quaestione 43 dicit Iephte nullum habere testimonium iustitiae & tamen extat clarissime ad Hebraeos 11, quaestione 80 dicit, homines non nasci filios diaboli, quaestione 109 dicit, Melchisedech esse Spiritum sanctum & esse sacerdotem, sed nonn summum, ut in oblatione, inquit, praesumunt antistites. Ubi reprehendit canonem missae, ubi legitur: »Summus sacerdos tuus Melchisedech«.
Hunc locum videtur notare sanctus Hieronymus in epistola ad Euagrium, ubi dicit, auctorem cuiusdam operis, in quo asseritur, Melchisedech esse Spiritum sanctum, esse imperitum sermone & scientia. Quaest. 44 dicit, ab excidio Hierusalem usque ad sua tempora fluxisse annos trecentos, ex quo plane colligitur, hunc auctorem esse antiquiorem Augustino, nam anni trecenti ab excidio Hierusalem sunt anni trecenti septuaginta tres a natiuitate Domini, eo autem tempore sanctus Augustinus erat adolescens annorum sexdecim. Obiit enim anno Domini 433 cum esset aetatis annorum 76, ut supra diximus. Proinde nasci debuit anno Domini 357 ex quo usque ad 373 sunt anni sexdecim, nec scribere coepit libros ecclesiasticos, nisi post baptismum, quem suscepit post annum tricesimum. Quis autem credatur fuisse auctor harum quaestionum diximus supra, dum S. Ambrosii libros recenseremus.