Page:De scriptoribus ecclesiasticis liber unus (1613).pdf/118

From GATE
This page has not been proofread



De scriptoribus ecclesiasticis

p. 100



& sanguine Christi, hunc librum sub nomine sancti Fulgentii citauit & (quod maius est) in Breuiario Romano recognito, in festo sanctissima Trinitatis assignantur lectiones secundi nocturni ex libro De fide ad Petrum sub nomine S. Fulgentii.
Liber qui inscribitur Speculum, quamuis de eius auctore aliqui dubitauerint, vere s. Augustini est, nam & habetur in Indiculo Possidii, & ipse idem Possidius in Vita S. Augustini tradit hunc librum ab Augustino fuisse conscriptum.
Quaestiunculae de Trinitate videntur excerptae ex libris Augustini de Trinitate, incertum a quo.
Liber De benedictionibus patriarcharum similiter excerptus videtur ex Quaestionibus Hebraicis S. Hieronymi. Uterque paruus libellus est, ut non multum referat, quis eorum sit auctor.
Sententiae sine dubio Augustini sunt, sed collectae a sancto Prospero, nec solum soluta oratione, sed etiam carmine descriptae, ut in eius operibus videre licet.

Tomi quarti haec sunt:
De mendacio, lib. 1 – 1 Retractationum 27.
Contra mendacium, 1 – 2 Retractationum 38.
De fide & operibus, 1 – 2 Retractationum 38
Quaestionum in eptateuchum, 7 – 2 Retractationum 55.
Quaestionum euangelicarum, 2 – 2 Retractationum 12.
Quaestionum ex Ma􏰁haeo, 1 – Indiculum.
De consensu euangelistarum, 4 – 2 Retractationum 16.
Octoginta trium quaestionum, 1 – 2 Retractationum 26.
Sententiarum viginti & unius, 1
Qaestionum ad Simplicianum, 2 – 2 Retractationum 1
Quaestionum ad Dulcitium, lib. 1 – 2 Retractationum 65.
Quaestionum sexaginta quinque.
Quaestionum veteris & noui testamenti.
De cura pro mortuis, 1 – 2 Retractationum 64.
De catechizandis rudibus, 1 – 2 Retractationum 14.
De incarnatione Verbi, 1
De Trinitate & unitate Dei, 1.
De essentia diuinitatis, 1
De fide rerum inuisibilium, 1
De substantia dilectionis, 1
De continentia, 1 – Indiculum.
De patientia, 1 – Indiculum.
De bono viduitatis, 1 – Indiculum.
De vera & falsa poenitentia, 1
De salutaribus documentis, 1