Page:De scriptoribus ecclesiasticis liber unus (1613).pdf/116

From GATE
This page has not been proofread



--- se lee mal la página ---


De libero arbitrio, 3 – 1 retract. 9.
De vera religione, 1 – 1 retract. 15.
De moribus Ecclesiae, 1 – 1 retract. 7
De moribus Manichaeorum, 1 – 1 retract. 7
De Genesi contra Manichaeos, 2 – 1 retract. 10
Regulae Monasticae, 3
De vita eremitica, 1.

Obseruatio.
In hoc tomo, ut notum est ex libris Retractationum, sola duo opera dubia esse possunt: Regula & De vita eremitica, quorum non fit mentio in lib. Retractationum Et quidem ex tribus regulis, sola tertia est certa S. Augustini, sed <***> epistola 109 reliquae duae non videntur Augustini. Liber de vita eremitica non potest esse Augustini, cum in eo nominentur SS. patres Benedictus & Gregorius.

Tomi secundi haec sunt:
Epistolae S. Augustini cum iis quae ad ipsum scribuntur numero 222.
Obseruatio.
Ex his inueniuntur in retractationibus septem.
Epistolae duae ad Ianuarium, id est 118 & 119 – 2 retract. 20.
Epistola ad Deogratias, id est 49 – 2 retract. 31.
Epistola ad Honoratum, id est 120 – 2 retract. 36.
Epistola ad Paulinum, id est 112 – 2 retract. 41.
Epistola ad Bonifacium, id est 50 – 2 retract. 48.
Epistola ad Dardanum, id est 57 – 2 retract. 49.
Admonet tamen ipse idem in extremo libro secundo Retractationum, a se epistolas & sermones omnes, non fuisse in Retractationibus com- prehensos.
Epistolae sexdecim Augustini ad Bonifacium & Bonifacii ad Augustinum, quae intersecuntur inter epistolam ad Honoratum de fua in persecutione & episto- lam ad Ediciam de voto continentiae, non videntur esse Augustini, sed breuis- simae sunt, & non multum refert cuius tandem sint.
Epistolae Augustini ad Cyrillum & Cyrilli ad Augustinum de obitu & mira- culis S. Hieronymi, falso sunt, ut notauimus supra in obseruatione ad tomum nonum S. Hieronymi.

Tomo tertii haec sunt:
De doctrina christiana, lib. 4 – 2 retract. 4.
Locutionum sacrae Scripturae, 7 – 2 retract. 54.
De fide & symbolo, 1 – 1 retract. 17
Enchiridion, 1 – 2 retract. 63.
De Trinitate, 15 – 2 retract. 15.