Page:De scriptoribus ecclesiasticis liber unus (1613).pdf/116

From GATE
This page has not been proofread



De scriptoribus ecclesiasticis

p. 98



De libero arbitrio, 3 – 1 Retractationum 9.
De vera religione, 1 – 1 Retractationum 15.
De moribus ecclesiae, 1 – 1 Retractationum 7.
De moribus Manichaeorum, 1 – 1 Retractationum 7.
De Genesi contra Manichaeos, 2 – 1 Retractationum 10.
Regulae Monasticae, 3.
De vita eremitica, 1.

Obseruatio:
In hoc tomo, ut notum est ex libris Retractationum, sola duo opera dubia esse possunt: Regula & De vita eremitica, quorum non fit mentio in libro Retractationum. Et quidem ex tribus regulis, sola tertia est certa S. Augustini, sed feminis, non viris, habetur enim in epistola 109. Reliquae duae non videntur Augustini. Liber de vita eremitica non potest esse Augustini, cum in eo nominentur SS. patres Benedictus & Gregorius.

Tomi secundi haec sunt:
Epistolae S. Augustini cum iis quae ad ipsum scribuntur numero 222.

Obseruatio:
Ex his inueniuntur in Retractationibus septem.
Epistolae duae ad Ianuarium, id est 118 & 119 – 2 Retractationum 20.
Epistola ad Deogratias, id est 49 – 2 Retractationum 31.
Epistola ad Honoratum, id est 120 – 2 Retractationum 36.
Epistola ad Paulinum, id est 112 – 2 Retractationum 41.
Epistola ad Bonifacium, id est 50 – 2 Retractationum 48.
Epistola ad Dardanum, id est 57 – 2 Retractationum 49.
Admonet tamen ipse idem in extremo libro secundo Retractationum, a se epistolas & sermones omnes, non fuisse in Retractationibus comprehensos.
Epistolae sexdecim Augustini ad Bonifacium & Bonifacii ad Augustinum, quae interseruntur inter epistolam ad Honoratum de fuga in persecutione & epistolam ad Ediciam de voto continentiae, non videntur esse Augustini, sed breuissimae sunt, & non multum refert cuius tandem sint.
Epistolae Augustini ad Cyrillum & Cyrilli ad Augustinum de obitu & miraculis S. Hieronymi, falso sunt, ut notauimus supra in obseruatione ad tomum nonum S. Hieronymi.

Tomo tertii haec sunt:
De doctrina christiana, lib. 4 – 2 Retractationum 4.
Locutionum sacrae Scripturae, 7 – 2 Retractationum 54.
De fide & symbolo, 1 – 1 Retractationum 17
Enchiridion, 1 – 2 Retractationum 63.
De Trinitate, 15 – 2 Retractationum 15.