Page:De scriptoribus ecclesiasticis liber unus (1613).pdf/115

From GATE
This page has not been proofread



Ab anno Domini 300 ad 400

p. 97



[123.] De Seueriano Gabalensi – 398

Seuerianus episcopus Gabalensis, vir eloquentissimus dicitur fuisse, & Gennadius in libro de viris illustribus scribit se legisse huius Seueriani Expositionem in epistolam ad Galatas & alia quaedam. Addit etiam, illum saepe inuitari solitum a S. Ioanne Chrysostomo & ab Arcadio imperatore ad sermones habendos in ecclesia Constantinopolitana. Extat huius Seueriani sermo unus in quinto tomo operum S. Ioannis Chrysostomi.


Seculum quintum ab anno Domini 400 ad 500


[124.] De S. Augustino – 400

Sanctus Augustinus episcopus Hipponensis florebat circa annum Domini 420, cuius anni ipse meminit in epistola ad Isichium, quae est octogesima. Obiit autem anno aetatis suae septuagesimo sexto, teste Possidio in eius Vita, & a natali Domini anni 433 ut Prosper testatur in Chronico. Ac ut ex catalogo librorum ipsius possit lector intelligere quae sint opera eius indubitata, adscribam locum Retractationum, in quo ipsemet operis sui mentionem facit, vel abscribam Indiculum, quod significat, eum librum esse in Indiculo Possidii, qui diligentissime in indiculum redegit omnes libros S. Augustini. Ubicunque igitur inuenietur notatus liber Retractationum vel Indiculum is liber sine dubio erit S. Augustini, ubi nihil erit annotatum, de eo libro dicemus in obseruatione quam subiiciemus.

Primi tomi haec sunt:
Retractationum libri 2 – Lib. 2 Retractationum c. 67.
Confessionum, 13 – 2 Retractationum cap. 6.
De Grammatica, 1 – 1 Retractationum cap. 6.
De Dialectica, 1 – 1 Retractationum cap. 6.
Categoriae decem, 1 – 1 Retractationum cap. 6.
Principia Rhetorices, 1 – 1 Retractationum cap. 6.
De Musica, 6 – 1 Retractationum cap. 11.
Contra Academicos, 3 – 1 Retractationum 1.
De ordine, 1 – 1 Retractationum 1.
De vita beata, 1 – 2 Retractationum 2.
Soliloquiorum, 2 – 1 Retractationum 4.
De Magistro, 1 – 1 Retractationum 12.
De immortalitate animae, 1 – 1 Retractationum 5.
De quantitate animae, 1 – 1 Retractationum 8.