Page:Bellarmino-Index haereticorum.pdf/93

From GATE
Revision as of 11:11, 12 March 2020 by ArchivesPUG (talk | contribs)
This page has not been proofread


religionis [ø] ergo: ”Verum”, inquit, ”non- 15 numquam serio venit mihi in mentem, quo colore possint excusari a crimi- ne, qui tot opum insumunt in templis exstruendis, ornandis, locupletandis, ut nullus omnino sit modus. Quorsum a􏰇inet tot baptisteria, tot candela- bra, tot statuae aureae!” Vide etiam dialogum, qui inscribitur: Convivium Religiosus. 20 5o Idem in dialogo qui inscribitur ”Funus” deridet sonitum campanarum et alia, quae fiunt exsequiis mortuorum. 6o In Enchiridio militis christiani et in annotationibus Novi Testamenti ad illud Hebr. 11 [21] ”Adoravit fastigium virgae eius” reprehendit cultum cru- cis aliarumque imaginum Christi et Sanctorum. 25 7o In colloquio qui inscribitur: Naufragium mire irridet invocationem sanc- torum et confessionem auricularem necnon vota quae Sanctis nuncupantur, et peregrinationes ad reliquias, et similia in Enchiridio militis Christiani. 8o In methodo Theologiae: ”In libris”, inquit, ”scholasticae theologiae audis humana commenta quae, quo proprius [ø] inspicias hoc magis similia in- 30 somniis evanescunt. Multa similia lege in Enchiridio et in Annotationibus in Testamentum novum et in singulos tomos D. Hieronymi. 9o In Methodo Theologiae: ”Apud me”, inquit, ”plus ponderis habet Isaias quam Iudith aut Hester, plus evangelium Ma􏰇haei quam Apocalypsis, plus epistola ad Romanos quam ad Hebraeos. In Annotationibus etiam in du- 35 bium revocat epistolam Iacobi, secundam Petri, secundam et tertiam Ioan- nis, illam sententiam I Ioannis capite ultimo ”Tres sunt qui testimonium dant in coelo: Pater, Verbum”, etc. 10o In Ma􏰇h. dicit Christum fefellisse discipulos etc., tempus et propha- nis imposuisse. Item in Supputationibus dicit Paulum pia vafritie titulum 40 arae deorum inscriptae torsisse ad evangelii argumentum. Denique in An- notationibus ad Novum Testamentum dicit evangelistas inderdum memo- ria lapsos. 11o In Scholiis Tom. 3 D. Hieronymi: ”Arria norum”, inquit, ”error factio 5 schismaque fuit verius quam haeresis, quod adversariis nostris suis fere nu- mero pares erant, eloquentia doctrinaque superiores.” Et in praefatione in Hilarium: / ”Non / audemus”, inquit, ”Spiritum Sanctum appellare Deum, quod veteres ausi [non] sunt.” Vide ibidem multa alia pro Arianis. Item in illud Ioannis 10: ”Ego et Pater unum sumus” conatur ostendere Patrem et 10 Filium et Spiritum Sanctum non esse unum individuum ac proinde numero diferre. 12o In Annotationibus ad Novum Testamentum: ”Ubi”, inquit, ”receptum est, ut episcopi ditionem prophanam gerant?” Ibidem tyrannides vocat de- cimarum exactionem. Item quod sacerdotes non pendant tributa reprehen- 15 dit in Annotationibus ad cap. 17 Ma􏰇haei. 13o In Methodo studii theologici: ”Quod”, inquit, ”dicitur Petro: tibi dabo claves regni coelorum, ad universi Christiani populi corpus pertinet. Vide annotat. in cap. 16 Ma􏰇haei et Schol. in tom. 2 D. Hieronymi. 14o In Annotatione ad illud Ma􏰇haei 11: ”Iugum meum suave est” debac- 20 chat