Page:Bellarmino-Index haereticorum.pdf/93

From GATE
This page has been proofread


f. 359r



religionis [ø] ergo: »Verum«, inquit, »nonnumquam serio venit mihi in mentem, quo colore possint excusari a crimine, qui tot opum insumunt in templis exstruendis, ornandis, locupletandis, ut nullus omnino sit modus. Quorsum attinet tot baptisteria, tot candelabra, tot statuae aureae!« 
Vide etiam dialogum, qui inscribitur: Convivium Religiosus.
5° Idem in dialogo qui inscribitur »Funus« deridet sonitum campanarum et alia, quae fiunt exsequiis mortuorum.
6° In Enchiridio militis christiani et in annotationibus Novi Testamenti ad illud Hebr 11 [21] »Adoravit fastigium virgae eius« reprehendit cultum crucis aliarumque imaginum Christi et Sanctorum.
7° In colloquio qui inscribitur: Naufragium mire irridet invocationem sanctorum et confessionem auricularem necnon vota quae Sanctis nuncupantur, et peregrinationes ad reliquias, et similia in Enchiridio militis Christiani.
8° In methodo Theologiae: »In libris«, inquit, »scholasticae theologiae audis humana commenta quae, quo proprius [ø] inspicias hoc magis similia insomniis evanescunt. Multa similia lege in Enchiridio et in Annotationibus in Testamentum novum et in singulos tomos D. Hieronymi.
9° In Methodo Theologiae: »Apud me«, inquit, »plus ponderis habet Isaias quam Iudith aut Hester, plus evangelium Matthaei quam Apocalypsis, plus epistola ad Romanos quam ad Hebraeos. In Annotationibus etiam in dubium revocat epistolam Iacobi, secundam Petri, secundam et tertiam Ioannis, illam sententiam I Ioannis capite ultimo ”Tres sunt qui testimonium dant in coelo: Pater, Verbum«, etc.
10° In Matth. dicit Christum fefellisse discipulos etc., tempus et prophanis imposuisse. Item in Supputationibus dicit Paulum pia vafritie titulum arae deorum inscriptae torsisse ad evangelii argumentum. Denique in Annotationibus ad Novum Testamentum dicit evangelistas inderdum memoria lapsos.
11° In Scholiis Tom. 3 D. Hieronymi: »Arria norum«, inquit, »error factio schismaque fuit verius quam haeresis, quod adversariis nostris suis fere numero pares erant, eloquentia doctrinaque superiores«. Et in praefatione in Hilarium: / »Non / audemus«, inquit, »Spiritum sanctum appellare Deum, quod veteres ausi < non > sunt«. Vide ibidem multa alia pro Arianis. Item in illud Ioannis 10: »Ego et Pater unum sumus« conatur ostendere Patrem et Filium et Spiritum Sanctum non esse unum individuum ac proinde numero diferre.
12° In Annotationibus ad Novum Testamentum: »Ubi«, inquit, »receptum est, ut episcopi ditionem prophanam gerant?« Ibidem tyrannides vocat decimarum exactionem. Item quod sacerdotes non pendant tributa reprehendit in Annotationibus ad cap. 17 Matthaei.
13° In Methodo studii theologici: »Quod«, inquit, »dicitur Petro: tibi dabo claves regni coelorum, ad universi Christiani populi corpus pertinet. Vide annotat. in cap. 16 Matthaei et Schol. in tom. 2 D. Hieronymi.
14° In Annotatione ad illud Matthaei 11: »Iugum meum suave est« debacchat