f. 358v
in campis et fluminibus administrari. Habet etiam Christus falsus reges et magistratus: Christus autem versus nullum habet gladium
in Ecclesia sua.
4° Christus falsus voluit in templis organa et cantum, non tamen Christus verus: Antithesi 8.
5° Christus falsus baptizat etiam nescientes et non credentes: Antithesi 9.
216
Georgius Cassander
librum scripsit de officio viri pii, ubi docet:
1° Omnes qui credunt Scripturis et symbolo apostolorum, esse membra Ecclesiae catholicae, etiamsi aliis dogmatis dissentiant.
2° Non debent Romani Lutheranos, nec Lutherani Romanos hostiliter persequi, sed pacifice inter se vivere.
3° Principes rationem invenire debent, qua inter se Romani et Lutherani conveniant in omnibus, quod fieret si Romani paterentur abusus ceremoniarum suarum emendari, et Lutherani remitterent aliquid de odio contra ritus et ceremonias Romanorum.
4° Donec talis aliqua ratio concordiae inveniatur, debet permitti uniuscuiusque libertas sentiendi, modo in fundamento fidei, i. e. symbolo apostolico perseverent. Scripserunt contra hunc librum Cassiandri Ioannes a Lovanio Catholicus et Ioannes Calvinus haereticus.
217
Erasmus Roterodamus,
etiamsi manifeste pro haeretico damnatus non sit, plurimum tamen ac pene omnium haeresum huius temporis vel auctor vel fautor fuisse videtur. Eius errores praecipuos Albertus Pighius [collegit], et sunt hi:
1° Paulatim, inquit Erasmus in epistola ad episcopum Basileensem, irrepsit consuetudo, quae diem Veneris pisculentem nobis reddidit, ademptus est et Sabbati dies, nunc etiam Mercurii periclitatur. Ob idque genus observatiuncularum videmus homines affligi et denique mori, sibique Christianos videri, cum sint Iudaei. Haec ibi, ubi etiam addit non peccare eum, qui etiam citra necessitatem vescatur cibis prohibitis, nisi in legem humanam.
2° In vita D. Hieronymi sic ait Erasmus: Monachi institutum tempore Hieronymi e longe diversum erat ab hoc, quod hodie videmus ceremoniis obstrictum. Olim enim manebat integra potestas migrandi remigrandique, quo vellent. Ad studium, ieiunia, psalmos et vigilias non cogebantur hominum constitutiunculis. Vestitus non praescriptus, sed suo cuique arbitrio simplex, nonq uam prodigiosa vanitas faceret insignem. Votorum nulla vincula, res manebat integra. Et in libro Supputationum: Cum religio, inquit, pietas sit, quid sonat aliud factitia religio quam fucatam et commentitiam, quales erant religiones gentium, ab hominibus excogitatae. Vide plura in libro de milite Christiano.
3° In methodo studii theologici:
»Evolve«, inquit, »obsistat huiusmodi ceremoniis, actum plane erit de evangelica libertate. At certe Baptismus, Eucharistia manuum impositio, ceremoniae sunt in novo Testamento expressae.
4° In dialogo de Peregrinatione