Page:Bellarmino-Index haereticorum.pdf/94

From GATE
This page has been proofread


f. 359v



ur in omnes ecclesiasticas institutiones.
15° In libro de Christiano matrimonio: »Profuerit«, inquit, »admonuisse Christianos, ut a votis non necessariis aut etiam inutilibus abstinerent«. Ibidem: »Certe eos, qui clam aut invitis parentibus, quibus lex Dei iubet oboediendum, dedunt sese in id vitae genus, unde non queunt sesemet in posterum extricare, verisimilius est malo afflari spiritu«. Vide etiam Dialogum familiarem, / qui / Eubuli et Catharinae, [qui Virgo] inscribitur.
16° In Annotationibus ad illud [1Cor. 7,1]: »Bonum est illi mulierem non tangere«, etc.: »Non dixit«, inquit, »bonum simplex, sed bonum ob urgentem necessitatem«. Item ibidem: »Haud scio, inquit, an magis expediat sanctum connubium pure et sancte colere, etiam sacerdotibus. Similia ad episcopum Basileensem.
17° In Schol. tom. 1 in Hieronymum et in Annotationibus Novi Testamenti: Saepe dubito, an matrimonium olim fuerit sacramentum.
18° In Schol. tom. 1 et in Methodo Theologiae et in Annotationibus in Novum Testamentum docet confessionem auricularem non esse a Christo institutam.
19° In Supputationibus ait: »Iudaeorum ac gentium ad baptisma venientium purificabat fides utique sola.«  Et in Supputationibus: »Cum dicit Apostolus: ’Si Spiritus ducimini non estis sub lege: quomodo ergo verum est, quod dicit Beda: ’omnes obnoxios esse legi’«.
20° In Matthaeo »Christus declarat«, inquit, »nihil gratiae deberi servis, etiamsi per omnia suo functi fuerint officio, omnes enim nostrae iustitiae coram oculis Dei nihil aliud sunt, quam pannus menstruatae«. Ibidem: »Si ab opere cessat servus, meretur poenam, si obit mandatum, nihil ex pacto debetur ei praemii«.
21° In Mattaeum: »Bella«, inquit, »quae Iudaeis licita erant, Christianis iam non licent. Similia passim docet in Institutione principis Christiani, et in Annotationibus in cap. 2 et 22 Lucae idem asserit. In Institutionis Militis dehortatur a bello in Turcas.
22° In Annotat. Novi Testametni iuramentum omne facere illicitum videtur, praesertim in rebus profanis.
23° In praefatione paraphrasis in Matthaeum dicit se ignorare, an symbolum quod dicitur Apostolorum, ab Apostolis sit profectum.
24° In Annotationibus ad cap. 5 Matthaei docet non licere Christianis ullo pacto vindictam in iudicio repetere.
25° In Annotat. ad cap. 23 Lucae docet non debere Christianos Christi mortem lugere.
26° In Annotation. ad cap. 5 epistolae ad Romanos videtur omnino negare peccatum originis.


Deo sit Gloria et haereicis confusio.