Page:Bellarmino-Index haereticorum.pdf/84

From GATE
This page has not been proofread


Quid ergo apostolus dicit: ”Qui manducat et 354v bibit indigne, iudicium sibi manducat et bibit.” 170o Non licet Christum in Eucharistia adorare: lib. 4 cap. 17 <par> 35. At dicit D. Ambrosius lib.3 de Sacramento cap. 12: ”Caro Christi, quam nunc 10 in mysteriis adoramus”, etc. Vide etiam D. Augustinum in Psalm. 98. 171o Sacramentum Eucharistiae nullam vim habet neque est aliquid, nisi cum accipitur et manducatur: lib. 4 cap. 17 <par> 37. At Cyrillus in epistola ad Calonsyrium insanire eos dicit qui ita sentiunt. 172o Repositio sacramenti, ut ad aegrotos deferatur, inutilis est, nam aut 15 sine recitatione institutionis Christi aegrotus accipiet, et tunc nihil proderit, aut si iterum recitanda est institutio, frustra sacramentum servatum est: lib. 4 cap. 17 <par> 39. In hac ipsa paragrapho fatetur Calvinus pro catholicis facere exempla veterum, sed tamen se antiquitatem nihil curare, cum a se stet veritas. 20 173o Non requiritur ad dignam perceptionem Eucharistiae, ut homo per contritionem, confessionem, satisfactionem ab omni peccato se purgare co- netur: lib. 4 cap. 17 <par> 41. Nota mirabilem cohaerentiam Calvini sen- tentiarum. In hoc capite 17 <par> 33 dicit peccatores cum coenam Domini percipiunt, non percipere corpus Domini, sed verum panem, deinde <par> 25 40 dicit quod si cibus spiritualis et sanctus in animam inciderit malitia pol- lutam, maiori ruina eam praecipitari. At <par> 41 et 42 dicit hunc cibum nihil prodesse sanis et iustis, sed esse pharmacum aegrotorum, vitam mor- tuorum, et breviter a solis peccatoribus percipiendum. 174o Quod ad externum actionis ritum spectat, in manum accipiant fideles 30 eucharistiam vel ore, calicem in diaconi manum reponant an proximo tra- dant, an panis sit fermentatus an azymus, nihil refert: lib.4 cap. 14 <par> 43. Nota hic duo: primum insignem superbiam: fatetur enim Calvinus non lon- ge ab aetate apostolorum incepisse ritus, quibus Ecclesia Romana utitur, et tamen nihil eos facit et se solum sapere putat. Secundum: mendacium aper- 35 tum dicit: Nam <par> eodem ait primum fuisse Alexandrum Pontificem qui azymo uti coepit, quasi Dominus ipse non azymo consecrarit. 175o Sub utraque specie omnibus fidelibus necessario communicandum est, nec verum est quod dici solet, per concomitantiam totum esse Christum sub una specie: lib. 4 cap. 17 <par> 47. 40 176o Missa non est sacrificium, neque opus quod ad Deum promerendum vel peccata expianda valeat: lib. 4 cap. 18 <par> 1. Augustinus lib. 22 Civit. cap. 8 simul sacrificii et missae privatae meminit. Et quomodo etiam sit opus utilissimum contra demonem animaeque vexaeque vexationis: ”Obtulis”, inquit, ”unus sacrificium corporis Christi, et illa vexatio sibi protinus Deo miserante cessavit.” 5 177o Missae privatae illicitae sunt, id est missae, in quibus sacerdos solum communicat, etiamsi multi alioqui intersint: lib. 4 cap. 18 <par> 7 et 8. 178o Quod aliqui sunt in Ecclesia sacerdotes, nullo modo demonstrari potest ex verbo Dei: lib. 4 cap. 18 <par> 9 et 12. 179o Excusari non posse arbitror veteres, quin aliquid in actionis modo pec- 10 caverint. Imitati sunt enim Iudaicum sacrificandi modum magis quam aut ordinaverat Christus aut evangelii ratio sinebat: lib. 4 cap. 18 <par> 11. Ite- 355r rum superbissimus hic homuncio totam antiquitatem reprehendit.