f. 355r
Anno Domini
180° Confirmatio qua utuntur papistae, non est sacramentum, gratiam Dei conferens, sed oleum diaboli mendaciis pollutum: lib. 4 cap. 19 ¶ 5, 6, 7 et 8. Ita furit diabolice Calvinus in hoc cap. 19, ut fere arreptitius videatur, nec dubium esse possit, quin diabolus valde oderit haec sacramenta, quae hoc loco Calvinus e mundo tollere conatur.
181° Olim confirmatio nihil erat aliud, quam ritus quo pueri coram episcopo catechismum recitabant, nec veteres cum de sacramentis loquuntur, plura agnoscunt quam duo, baptismum videlicet et coenam Domini. Quando autem Augustinus nominat confessionem, nihil aliud vult esse quam orationem: lib. 4 cap. 19 ¶ 12 et 13. Quod autem splendide mentiatur Calvinus patet vel ex uno Cypriano, qui lib. 2 epist. 3 de confessione loquens: »Tunc«, inquit, »plene sanctificari et esse filii Dei possunt, si sacramento utroque nascantur«, Augustinus quoque lib. 5 contra Donatistas cap. 20 sacramenta quattuor enumerat et in his Dei consecrationem.
182° Nullum est sacrametnum poenitentiae praeter baptismum. Quando vero Hieronymus ait poenitentiam esse secundam tabulam post naufragium, quia plane impium sit excusari non potest: lib. 4 cap. 19 ¶ 17.
183° Nullum est etiam sacramentum extremae unctionis: lib. 4 cap. 19 ¶ 18 et seqq.[ø]
184° Novitium est inventum, septem esse ordines ecclesiasticos, de quo nusquam alibi quam apud ineptos istos rabulas, sorbinistas canonistas legitur, quia etiam minores ordines primitivae Ecclesiae incogniti fuerunt, et multis postea annis excogitati: lib. 4 cap. 19 ¶ 24 et 27. At omnes septem ordines enumerat S. Cornelius papa apud Eusebium lib. 6 Histor. Exorcistas autem, quos maxime Calvinus ridet, numerat inter ordines Ecclesiae D. Ignatius in epist. 12, Concilium Carthaginense 4, Sulpicius in vita S. Martini, quem exorcistam a Sa. Hilario ordinatum refert.
185° Clericorum tonsura in coronae modum et res nova est, et nihil in se mysterii continet, solum enim tondere vel radere caput clerici utebantur ne quam effeminati cultus speciem prae se ferrent: lib. 4 cap. 19 ¶ 25, 26 et 27.
186° Ritus ac ceremoniae quibus ordinantur presbyteri, diaconi, subdiaconi in ecclesia Romana nihil penitus valent, nec eadem modo sunt horum ordinum officia, quae erant olim: lib. 4 cap. 19 ¶ 28, 29, 30, 31, 32 et 33.
187° [198o ø] Matrimonium non est sacramentum nec pro sacramento ante Gregorii tempora habitum est: lib. 4 cap. 19 ¶ 34. At D. Augustinus lib. 1 de Nuptiis et concupisc. cap. 10 non semel sed per ter matrimonium sacramentis annumerat. Quid ergo tam impudenter mentiris?
188° Leges illae ecclesiasticae, ne itner cognatos usque ad septimum gradum matriominia contrahantur, ne viro qui adulteram repudiavit, alteram ducere liceat, ne spirituales cognati mutuo copulentur, ne a septuagesima usque ad Pascha aliisque certis temporibus nuptiae celebrentur, ut matri- monia inter adulescentulos iniussu parentum contracta firma sint et rata: partim in Deum impia, partim in homines iniquissimae sunt: lib. 4 cap. 19 ¶ 37.
206 David Georgius
1556
unus ex praecipuis Anabaptistis fuit, qui non contensus haereticus esse, etiam haeresiarcha fieri voluit. Is enim in Holandia natus sordidis parentibus, cum in prima aetate vitri pingendi