f. 354r
159° Filii Christianorum sancti sunt, nec egent sacramento baptismi ad salutem, multumque damni invexit illa opinio, quod baptismus aquae sit de necessitate saluti: lib. 4 cap. 15 ¶ 20.
160° [1]
161° Non satis tutum est hoc adimere Deo, ne se infantibus quoquo modo exhibere cognoscendum queat: lib. 4 cap. 16 ¶ 18 et 19. Etiam haec absurditas tibi placuit, ut diceres infantes usum rationis habere?
162° Cum Ioann. 3 dicitur: »Nisi quis renatus fuerit ex aqua et Spiritu sancto«, nulla fit mentio verae aquae, sicut etiam Act. 19 cum dicitur: »et baptizati sunt in nomine Domini Iesu«, nomine baptismi intellegitur solum descensus Spiritus Sancti: lib. 4 cap. 16 ¶ 25 et cap. 15 ¶ 18. Nota quod belle Calvinus Scripturam interpretetur, et quam vehementer cupiat a medio tollere baptismum aquae.
163° Non est in sacramento altaris sub specie panis et vini vera Christi caro et verus sanguis: lib. 4 cap. 17 ¶ 12 et 13. At Cyprianus serm. de Coena Domini: »Panis«, inquit, »iste quem Dominus discipulis porrigebat, non effigie, sed natura mutatus omnipotentia Verbi factus est caro«. D. Dama- scenus lib. 4 cap. 14: »Ipse«, inquit, »panis et vinum transmutatur in corpus et sanguinem Domini«.
164° Multo minus transubstantiatio panis et vini in carnem et sanguinem Domini admittenda est: lib. 4 cap. 17 ¶ 14.
165° At nihilominus per symbola panis et vini verum Christi corpus et sanguis nobis communicatur. Ut enim sol in coelo exsistens radiis suis in terram eminus ad generandos fovendsque foetus suam quodam ad nos traducit communionem carnis et sanguinis Domini in coelo exsistentis: lib. 4 cap. 17 ¶ 11 et 12. Et quale somnium et quam inintellegibile et quam novum nobis proponit, qui catholicam veritatem destruit. Si in hoc subtilissimo mysterio intellectum captivare necessarium est, cur non potius captivabimus,
ea credentes quae ab Ecclesia Romana tanto conciliorum patrumque consensu nobis traduntur, quam ea quae Calvinus excogitavit et quae nullo testimonio confirmat, cum sint aeque vel magis difficilia quam superiora.
166° Cum Dominus ait: Hoc est corpus meum, per figurae metonimiam tribuit signo nomen rei significatae, vocatur enim panis corpus Domini, quia signum est corporis Domini: lib. 4 cap. 17 ¶ 21.
167° Non potest caro in duobus locis simul manere, nisi desinat esse caro: lib. 4 cap. 17 ¶ 24.
168° Quod evangelia tradunt, Christum de clauso sepulchro exivisse et clausis ianuis ad discipulos suos introisse, ita accipiendum est, ut prius lapidem a monumento sublatum et fores patefactas intelligamus, dein rursum lapidem in suum locum repositum et fores iterum clausas: lib. 4 cap. 17 ¶ 29. Magnum sane miraculum egredi de sepulchro prius aperto et ingredi in domum foribus antea reseratis. Quid opus erat ut evangelistae haec tam diligenter referrent.
169° Homines peccatores si ad Eucharistiae sacramentum accedant, non vere sumunt Christi corpus, quod tamen sancti et fideles accipiunt. Itaque vana est distinctio manducationis sacramentalis, spiritualis et sacramentalis simul: lib. 4 cap. 17 ¶ 33.
- ↑ Manca la trascrizione di questo punto.