f. 350r
Quid ergo apostolus dicit:
»Qui manducat et bibit indigne, iudicium sibi manducat et bibit«.
170° Non licet Christum in Eucharistia adorare: lib. 4 cap. 17 ¶ 35. At dicit D. Ambrosius lib.3 de Sacramento cap. 12: »Caro Christi, quam nunc in mysteriis adoramus«, etc.
Vide etiam D. Augustinum in Psalm. 98.
171° Sacramentum Eucharistiae nullam vim habet neque est aliquid, nisi cum accipitur et manducatur: lib. 4 cap. 17 ¶ 37. At Cyrillus in epistola ad Calonsyrium insanire eos dicit qui ita sentiunt.
172° Repositio sacramenti, ut ad aegrotos deferatur, inutilis est, nam aut sine recitatione institutionis Christi aegrotus accipiet, et tunc nihil proderit, aut si iterum recitanda est institutio, frustra sacramentum servatum est: lib. 4 cap. 17 ¶ 39. In hac ipsa paragrapho fatetur Calvinus pro catholicis facere exempla veterum, sed tamen se antiquitatem nihil curare, cum a se stet veritas.
173° Non requiritur ad dignam perceptionem Eucharistiae, ut homo per contritionem, confessionem, satisfactionem ab omni peccato se purgare conetur: lib. 4 cap. 17 ¶ 41. Nota mirabilem cohaerentiam Calvini sententiarum. In hoc capite 17 ¶ 33 dicit peccatores cum coenam Domini percipiunt, non percipere corpus Domini, sed verum panem, deinde ¶ 40 dicit quod si cibus spiritualis et sanctus in animam inciderit malitia pollutam, maiori ruina eam praecipitari. At ¶ 41 et 42 dicit hunc cibum nihil prodesse sanis et iustis, sed esse pharmacum aegrotorum, vitam mortuorum, et breviter a solis peccatoribus percipiendum.
174° Quod ad externum actionis ritum spectat, in manum accipiant fideles eucharistiam vel ore, calicem in diaconi manum reponant an proximo tradant, an panis sit fermentatus an azymus, nihil refert: lib.4 cap. 14 ¶ 43. Nota hic duo: primum insignem superbiam: fatetur enim Calvinus non longe ab aetate apostolorum incepisse ritus, quibus Ecclesia Romana utitur, et tamen nihil eos facit et se solum sapere putat. Secundum: mendacium apertum dicit: Nam ¶ eodem ait primum fuisse Alexandrum Pontificem qui azymo uti coepit, quasi Dominus ipse non azymo consecrarit.
175° Sub utraque specie omnibus fidelibus necessario communicandum est, nec verum est quod dici solet, per concomitantiam totum esse Christum sub una specie: lib. 4 cap. 17 ¶ 47.
176° Missa non est sacrificium, neque opus quod ad Deum promerendum vel peccata expianda valeat: lib. 4 cap. 18 ¶ 1. Augustinus lib. 22 Civit. cap. 8 simul sacrificii et missae privatae meminit. Et quomodo etiam sit opus utilissimum contra demonem animaeque vexaeque vexationis:
»Obtulis«, inquit, »unus sacrificium corporis Christi, et illa vexatio sibi protinus Deo miserante cessavit«.
177° Missae privatae illicitae sunt, id est missae, in quibus sacerdos solum communicat, etiamsi multi alioqui intersint: lib. 4 cap. 18 ¶ 7 et 8.
178° Quod aliqui sunt in Ecclesia sacerdotes, nullo modo demonstrari potest ex verbo Dei: lib. 4 cap. 18 ¶ 9 et 12.
179° Excusari non posse arbitror veteres, quin aliquid in actionis modo peccaverint. Imitati sunt enim Iudaicum sacrificandi modum magis quam aut ordinaverat Christus aut evangelii ratio sinebat: lib. 4 cap. 18 ¶ 11. Iterum superbissimus hic homuncio totam antiquitatem reprehendit.