Page:Bellarmino-Index haereticorum.pdf/84

From GATE
Revision as of 16:38, 2 March 2020 by ArchivesPUG (talk | contribs)
This page has been proofread


praedicent?
94° Character nihil est.
95° Ordo qui velut sacramentum laicos in clericos consecrat, est merum figmentum.
96° Dionysius Areopagita, qui velut ordinem Hierarch. composuit, nihil habet solidi et saepe contrariis somniis similia scribit, in Mystica autem Theologia perniciossissimus est, in lib. de Captivit. Babylon. cap. de ordinatione.
97° Epistola quae tribuitur Iacobo, non videtur eius, cum nihil habeat apostolici spiritus, ibidem cap. de extrema unctione.
98° Si Iacobus scripsit illam epistolam, graviter erravit, assumens sibi auctoritatem

instituendi sacramenta, | quod est proprium Christi. O alterum

341r


doctorem gentium qui apostolo in facie restitit tamquam non ingredienti recte veritateme vangelii.
99° Ecclesia abutitur verbis Iacobi dum solos graviter aegrotantes iniungit, cum Iacobus dicat omnes aegrotos inungendos.
100° Rigide loquendo duo sunt tantum sacramenta, baptismus et panis: libro eodem.
101° Evangelium non est liber legis et doctrinae, nec opera ulla requirit, sed damnat potius, in prologo novi Testamenti.
102° Abolenda est illa falsa opinio, quod sint evangelia. Nam evangelium Ioannis est unicum pulchrum ac principale, aliisque tribus longe anteponendum.
103° Pauli ac Petri epistolae longe praecedunt tria evangelia Marci, ma haei et Lucar, Iacobi autem epistola straminea est: ibidem.
104° Moyses adeo nihil nos obligat, ut etiam decem praecepta ad nos non pertineant: sermo de Moyse. At in libro De visitatione diligenter commendat observationem decem praeceptorum.
105° Dies festi praeter diem Dominicam abolendi essent: lib. ad nob. Germaniae. At de Visitatione praecipit observantiam aliorum festorum.
106° Nullum est regimen saeculare pulchrius quam apud Turcas, qui tamen neque canonicum neque civile ius habent, sed solum suum Alcoranum, nullius autem est regimen turpius quam apud nos per ius canonicum et civile. Alcoranum Luther anteponit Iuri canonico et civili: at in visitatione Sayonica dicit nihil esse turpius regimine Turcarum.
107° Nomen Homousion non placet, quia nusquam habetur in Scripturis. Unde Hieronymus dicit in hoc nomine latere venenum. Mendacium certissimum est, nam Hieronymus in epistola de hypostasi, quam Luther contra Latomum citat, non in nomine homousion, sed in nomine hypostasi dicit latere venenum.
108° Parvuli dum baptizantur actu credunt, nam si non crederent, non es-