Page:Bellarmino-Index haereticorum.pdf/72

From GATE
Revision as of 15:59, 10 March 2020 by ArchivesPUG (talk | contribs) (→‎top: clean up)
This page has been proofread


baptizat, non conficit, non consecrat.

5° Non est fundatum in evangelio, quod Christus Missam ordinaverit. |

337r


6° Deus debet oboedire diabolo.
7° Si homo fuerit contritus, omnis confessio exterior est superflua.
8° Si papa sit praescitus et malus et proinde verum membrum diaboli, non habet potestatem contra fideles, nisi forte a Caesare.
9° Post Urbanum VI non est ullus recipiendus in papam, sed vivendum propriis legibus more Graecorum.
10° Contra Scripturam est, quod viri ecclesiastici habeant possessiones.
11° Nullus praelatus alium excommunicare debet, nisi prius sciat illum esse excommunicatum a Deo.
12° Excommunicans clericum, qui appellat ad regem et consilium regni, eo ipso est proditor regni.
13° Illi qui dimi unt praedicare vel audire verbum Dei propter excommunicationem praelati, sunt excommunicati.
14° [Omnes de ordine mendicantium sunt haeretici et dantes eis eleemosynam sunt excommunicati.]
15° Nullus est dominus civilis, nullus praelatus, dum est in peccato mortali.
16° Domini temporales possunt ad suum arbitrium auferre bona temporalia et possessiones ab habitualiter peccantibus.
17° Populares possunt ad suum arbitrium dominos peccantes corrigere.
18° Decimae sunt merae eleemosynas et parochiani propter peccata possunt ad libitum eas auferre.
19° Spirituales orationes, applicatae uni personae per praelatos religiosos non plus prosunt eidem quam generales ceteris paribus.
20° Conferens eleemosynas fratribus est excommunicatus ipso facto.
21° Si quis ingreditur in religionem privatam quamcumque, redditur ineptior ad mandata Dei.
22° Ssancti instituendo privatas religiones, peccaverunt.
23° Religiosi viventes in religionibus privatis non sunt de religione Christiana.
24° Fratres tenentur per laborem manuum victum querere, non per mendicitatem.
25° Omnes sunt simoniaci qui se obligant pro aliis orare, qui in temporalibus subveniunt.
26° Oratio praesciti nihil valet.
27° Omnia de necessitate absoluta eveniunt.
28° Confirmatio, ordinatio, consecratio locorum sacrorum reservantur papae et episcopis ob cupiditatem lucri et honoris.
29° Universitates, studia, graduationes, magisteeria, collegia sunt vana gen-