f. 348v
38° Adeo nulla est in homine libertas arbitrii, ut etiam in rebus iis,quae ex se nec bonae nec malae sunt, non possit pro arbitratu alteram partem eligere: lib. 2 cap. 4 ¶ 6 et 7.
39° Liber, qui Ecclesiasticus inscribitur, dubii authoritatis est: lib. 2 cap. 5 ¶ 16.
40° Impossibilis est legis observatio etiam sanctis, nec ullus implevit aut implebit illud: »Diliges Dominum Deum tuum ex toto corde tuo«, etc., et illud: »Non concupisces«: lib. 2 cap. 7 ¶ 5.
41° Studium operum quae Deus non praecepit, nihil aliud est quam divinae veraeque legis profanatio non toleranda: lib. 2 cap. 8 ¶ 5. Ergo sancti omnes perierunt? Quis enim eorum non multa facit opera bona, quae Deus nusquam praecepit?
42° Dicere legem novam lege
[legi?]
veteri esse perfectiorem multis modis est perniciosissimum: lib. 2 cap. 8 ¶ 7.
43° Falsum est, quod papistae dicunt: de sanctificando Sabbato abrogatum esse quod erat caeremoniale, remansisse quod erat morale: lib. 2 cap. 8 ¶ 34.
44° Praecepto »non concupisces« prohibentur omnes pravae cupiditates, etiam citra consensum: lib. 2 cap. 8 ¶ 49.
45° Stolide somniaverunt papistae magis debere unumquemque seipsum 30 quam proximum diligere: lib. 2 cap. 8 ¶ 54. At ¶ sequenti [55] secum pugnat. Dicit enim semper coniunctiores esse magis diligendos. At quis est coniunctior homini quam ipse sibi? Et ibidem [¶ 56] insigni mendacio asserit Scholasticos dicere non esse praeceptum sed consilium de diligendis inimicis, cum tamen aperte omnes contrarium doceant.
46° Nihil praestat baptismus noster baptismo Iudaeorum, quo baptizati sunt in meri [mari?] rubro et nube, nec Eucharistia nostra illi mannae, quae pluit Iudaeis de coelo: lib. 2 cap. 10 ¶ 5. Vide anno 1050.
47° Eadem sunt veteris et novi Testamenti promissiones, nec verum est veteris Testamenti promissiones esse temporales, novi autem spirituales et aeternas: lib. 2 cap. 10 et 11.
48° Excusari non potest veterum error qui dum ad mediatoris personam non attendunt, totius fere doctrinae quae in evangelio Ioannis legitur, genuinum obscurant sensum, seque implicant multis laqueis: lib. 2 cap. 14 ¶ 3. Sed unde nobis hoc monstrum tumidum, quod se tam veteribus patribus omnibus praefert?
49° Quod Paulus ait: Nunc et ipse Filius subiectus erit Patri etc. et similia loca nec ad solam deitatem Christi nec ad solam humanitatem pertinent, sed ad utramque simul: lib. 2 cap. 14 ¶ 3. Haeccine est illa sapientia de Christo, propter quam veterum error excusari non potest? Vere experimur dictum esse: Scrutator maiestatis opperietur a gloria. [Prov. 25,27].
50° Temporale est imperium quod a Patre Christus accepit, nec semper erit caput Christi Deus, nec semper ad dexteram Patris sedebit Christus, sed solum usque ad diem iudicii: lib. 2 cap. 14 ¶ 3.
51° Fabula de subterraneo qui dicitur limbus, tametsi magnos authores habet, tamen nihil aliud est quam fabula: lib. 2 cap. 16 ¶ 9.
52o Nihil actum fuisset, si corporea tantum morte Christus defunctus fuisset, sed oportuit eum cum inferorum copiis aeternoque mortis terrore quasi consertis manibus luctari et extremos in animo cruciatus damnati ac perditi hominis perferre, uno hoc excepto, quod doloribus mortis non poterat detineri: atque hoc