Page:Bellarmino-Index haereticorum.pdf/71

From GATE
This page has been proofread


f. 348r



auxilium angeli invocavit, et Ecclesia ante annos mille tempore Gelasii pap. I templum S. Michaelis in monte Gargano aedificavit.
26° Integritas naturae humanae, in qua Adam creatus fuit, nihil est quam mens ratione et libero arbitrio praedita: lib. 1 cap. 15 ¶ 8.
Nullam facit Calvinus mentionem gratiae et spiritualium donorum, ut postea naturae 5 corruptionem non in supernaturalium donorum spoliatione, sed in naturalium virium amissione constituat.
27° Contingentia ex hominis libero arbitrio pendens, nulla est: lib. 1 cap. 16 ¶ 8.
28° Sicut foetor cadaveris putrefacti a sole est - quis enim radiis exuritur? - sic et mala hominum opera a Deo sunt, quamquam non propterea radii solis foetent, ita nec Deus peccatorum sordibus foedatur: lib. 1 cap. 17 ¶ 5.
O blasphemiam intolerabilem! Nonne odibilis est Deo impius et impietas eius: Sap. 14, et nonne diligit Deus omnia quae fecit? Quomodo ergo peccati author est? Et apostolus Rom. 3 nonne clamat: quomodo Deus iudicabit hunc mundum. Si eo autore mala fiunt, quomodo iudicabit?
29° Non solum permissive, sed etiam voluntate Dei homines peccant, ita ut nihil ipsi deliberando agitent, nisi quod Deus iam apud se decrevit et directione arcana constituit: lib. 1 cap. 18 ¶ 1.
30° Initium peccati primorum parentum non fuit superbia, sed infidelitas: lib. 2 cap. 1 ¶ 4.
At scriptores omnes clamant et D. Augustinus lib. 11 de Genesi ad litt. cap. 3 et lib. 14 Civit. cap. 13 et 16, fuisse superbiam.
31° Per peccatum originale obliterata est coelestis imago: lib. 2 cap. 1 ¶ 5.
Idem Origenes.
Contrarium docet Epiphanius epistola ad Ioannem episcop. Hierosolym. et Hieronymus in epistola ad Pammachium.
32° Filii Sanctorum, etsi ex parte naturae nascuntur rei, tamen ex parte gratiae nascuntur sancti, nam propter spiritualem benedictionem populi Dei communicant filii Dei sanctitate [ti?] parentum: lib. 2 cap. 1 ¶ 7 et lib. 4 cap. 15 ¶ 20. Hinc nimirum probatur Christianorum filios sine baptismo mori Calvinum velle.
33° Peccatum originale est prava quaedam qualitas, quae totum hominem ita infecit, ut tota eius natura sit peccati quasi semen quoddam. Nonnumquam ista qualitas cessat, sed perpetuo parit novos fructus non secus atque fornax, quae semper scintillas efflat: lib. 2 cap. 1 ¶ 8 et 11.
34° Veteres omnes, Graeci et Latini, Augustino excepto, ita vane et perplexe de libero arbitrio lquuntur, ut nihil certi ex eorum sciptis afferri possit. Qui postea secuti sunt, omnes in deterius prolapsi < sunt >: lib. 2 cap. 2 ¶ 4.
Nota superbiam haeret. Plus unus Calvinus sibi ipsi credit quam omnibus doctoribus Graecis et Latinis antiquis et recentioribus, ipseque nec id saltem confiteri erubescit et vocem abolere cupit quam semper ab Ecclesia usurpatam non negat.
35° Semper apud Latinos liberi arbitrii nomen exstitit, apud Graecos vero [blanco], multo arrogantius vocabulum. Ego vero nec ipse eiusmodi vocem usurpare velim et alios, si me consulant, abstinere optantem: lib. 2 cap. 2 ¶ 4 et 8.
36° Ex natura hominis corrupta nihil nisi damnabile oriri potest: lib. 2 cap. 5 3 per totum.
37° Voluntas gratiae non cooperatur, nec ut pedisseque quaedam, sed totum simpliciter facit gratia: lib. 2 cap. 3 ¶ 7.
Hic Augustino etiam, quem solum sibi servaverat, aperte repugnat. Nam Augustini sententia est in epistola 106, quam hic Calvinus refellit.[1]
_______________

  1. Augustinus, epistola 106.