Page:Bellarmino-Index haereticorum.pdf/73

From GATE
This page has been proofread


f. 349r



est quod legimus in symbolo: »Descendit ad inferos«: lib. 2 cap. 16 ¶ 10. Doctrina [At?] haec non est fabula, sed verissima horribilissimaque blasphemia. Et quae veritas est, si haec non est? [ Vide Richardum Smitheum contra hunc errorem et Claudium Sanctium, lib. de Eucharistia. ]
53° Cum Dominus ait: »Deus meus, Deus meus, ut quid dereliquisti me«, tunc coepit ad inferos descendere. Unde colligi potest quam diros et horribiles cruciatus perpessus fuit, cum se ad tribunal Dei stare cognosceret nostra causa: lib. 2 cap. 16 ¶ 12.
54° Quaerere an sibi Christus meruerit, quod faciunt Lombardus et Scholastici, non minus stulta est curiositas quam temeraria definitio: lib. 2 cap. 17 ¶ 6.
55° Commentum implicitae fidei, secundum quam rudiores sensum suum Ecclesiae sensui submittunt, non mere veram fidem sepelit, sed penitus destruit. Non enim in ignoratione, sed in cognitione sita est fides: lib. 3 cap. 2 ¶ 3. At longe aliter Hilarius docet lib. 8 de Trinit. Habet, inquit, non tam veniam quam praemium ignorare, quid credas. Et Augustinus lib. contra epistolam fundamenti cap. 4: Turbam, ait, non legendi, sed credendi simplicitas tutissimam facit. Et serm. 1 de festo Trinitatis: Fidelis, inquit, vocaris, non rationalis, quia credis quod nescis.
56° Fides est divinae erga nos voluntatis notitia ex eius verbo percepta: vel plenius: fides est divina divinae gratiae et benevolentiae firma certaque co- gnitio, quae gratuitae in Christi promissionis veritate fundata per Spiritum et revelatur mentibus universis et cordibus obsignatur: lib. 3 cap. 2 ¶ 6 et 7. At nobis magis placet Apostoli definitio Hebr. 11, quae totam sententiam Calvinisticam evertit.
57° Nugatoria est fidei formatae et informis distinctio, cum vera fides a charitate et sanctificatione separari non possit: lib. 3 cap. 2 ¶ 8. At Iacobus fidem sine charitate mortuam vocat nec aliud nos per fidem informem et formatam quam mortuam et vivam intelligimus.
58° Etsi tribus modis accipitur fides: uno modo pro virtute edendorum miraculorum, ut I Corinth. 13, altero modo pro notitia historica et assensum quam divinis libris adhibemus, tertio peo notitia divinae erga nos voluntatis, tamen sola fides tertio modo accepta est vera piorum fides: lib. 3 cap. 2 ¶ 9. Cur ergo Apostolus I Corinth. cap. 13 postquam de miraculorum 15 fide locutus erat, subiungit: Nunc manet fides spes charitas, tria haec, si non est eadem fides miraculorum et iustificans.
59° Vera fides semel habita amitti non potest, et ideo soli electi fide vera donantur: lib. 3 cap. 2 ¶ 11 et 12. Idem Iovinianus. Nota mysterium plusquam haereticum.
60° Vere fidelis non est qui non certo statuit sibi Deum esse propitius, nec recta fides est, nisi cum omnibus dubiis depositis, tranquillis animis audeamus nos in cospectu Dei sistere: lib. 3 cap. 2 ¶ 15 et 18 et 38. Ergo sanctus Iob, qui verebatur omnia opera sua, et S. Paulus qui non audebat seipsum iustificare, etiamsi nihil sibi conscius esset, et omnes sancti Patres, qui inter spem et metum ambularunt et nos ambulare docuerunt, misere damnati sunt?
61° Promissiones divinae conditionales non sunt, nec nos ad opera remittunt mandatorum, sed absolute vitam per Christum pollicentur: lib. 3 cap. 2 ¶ 29. At contrarium in cap. 19 Matthaei habetur: »Si vis ad vitam ingredi, serva mandata«.