Page:Bellarmino-Index haereticorum.pdf/71

From GATE
Revision as of 15:59, 10 March 2020 by ArchivesPUG (talk | contribs) (→‎top: clean up)
This page has been proofread


6° Extremam unctionem non esse Sacramentum.
7° Purgatorium non esse.
8° Suffragia defunctis non prodesse.
9° Animas omnes simul creatas in paradiso.
10° Ieiunia indicta ab ecclesia non esse servanda nisi in vigilia Natalis Domini et Assumptionis Beatae Mariae.
11° Imagines et crucem non esse colendam.
12° Licere sibi dissimulare et fidem exterius profiteri et periurare coram inquisitoribus, quia haec et cetera peccata per flagellationem expiantur.
13° Flagellationem esse nobiliorem martyrio, quod martyres ab aliis flagellarenur, flagellantes vero seipsos caedunt. Bernardus Luxemburgensis, qui enumerat errores 50 Flagellantium.
14° Borgerdum quendam dicebant Heliam, quendam Conradum esse Henoch, quem etiam putant in die iudicii Christi loco sessurum.


191 Bertholdus Rorbachus
ex secta Begardorum dicebat Christum in cruce ita derelictum, ut prae dolore dubitaverit de salute. In appendice Abbatis Urspergensis. Idem aliqui Lutherani.


192 Turelupini
erant etiam ex Begardis et praeter eorum errores [dicebant] de nulla re naturaliter indita erubescendum et ideo in nuditate [et] pudendorum exercitio palam esse vivendum. Gerson in homilia de S. Ludovico rege Galliae, Bernardus Luxemburgensis.


193 | Ioannes Wicleffus

a.D. 1372


Anglus magister et sacerdos tempore Caroli IV et Gregorii XI, anno 1372 haeresin coepit, ut ex ipsius libris ostendit Cochlaeus. Docuit errores innumeros, ita ut quidam in 40 classes eos relatos 303 numeraverit, alii en classes 77 distributos et multo plures invenerint. Ceterum articuli,q ui ad memoriam posterorrum conservati sunt, quique in Concilio Constantiensi numerantur et damnantur, sunt in universum 45, ut refert Concilium Constantiense. Ioannes Wicleff lib. 4 Trialogi cap. 36, Cochlaeus lib. 1 de historia Hussitarum pag. 8 et lib. 3 pag. 122 et 123.
1° Docuit substantiam panis et vini manere in sacramento post consecrationem.
2° Panis accidentia non manere in sacramento sine subiecto.
3° Christum non esse in sacramento identice realiter et in propria persona.
4° Si episcopus vel sacerdos exsistat in peccato mortali, non ordinat, non