Page:Bellarmino-Index haereticorum.pdf/70

From GATE
This page has been proofread


f. 347v



Ergo quicumque regi aperit caput, plus agit quam idololatriam?
12° Primis 500 annis nullae fuerunt imagines in templis Christianorum: lib. 1 cap. 11 ¶ 14. Et hoc est mendacium insigne, de quo vide Alanum Copum Dialog. 4, ubi refellit etiam impudentissimam et horribilem imposturam Calvini, qui hoc libro 1 cap. 11 ¶ 14 commentitio quodam libro Carolo Magno adscipto Nicaenam Synodum exagitat.
13° Sancti homines vita functi in Ecclesia papistarum pro Deo coluntur, invocantur, celebrantur etc., cum sanctis nec latria nec dulia conveniat: lib. 1 cap. 12 ¶ 1 et 2. Dicito nobis, mendax haeretice, quis umquam catholicorum sacrificium obtulit sanctis, quis ab eis gratiam aut gloriam postulavit? At sacrificiis colimus Deum, et ab eo gratiam et gloriam exspectamus.
14° Qui olim se patriarchis ostendebat, non angelus Dei personam repraesentans, sed Deus Ipse erat: lib. 1 cap. 13 ¶ 10. Nota duo: primum insignem imperitiam Calvini, qui in hoc capite 13 ¶ 4 ait Sabellium fuisse Ario posteriorem, alterum insignem eius improbitatem, qui ibidem ¶ 5 dicit Hieronymum ideo noluisse recipere nomen hypostaseos, ut iniusta calumnia premeret orientales et sciens ac volens propter odium quo eos persequebatur. O piam interpretationem verborum ac animi sanctissimi patris nostri.
15° Nihil maeniis istis quae sub Ignatii nomine editae sunt, [putridius], lib. 5 1 cap. 13 ¶ ultima 29. Longe aliter sentit D. Hieronymus Lib. de viris illustr.
16° Stulte fingitur in Deo Patre continuus actus generandi: ibidem. Si Deus intellegendo ac dicendo Verbum generat, certe non potest non semper generare, nisi ab intellegendo et dicendo cesset.
17° Verbum Dei videlicet deitatis a se ipso est: lib. 1 cap. 13 ¶ 23 et 24. Quid hoc est aliud quam plures deos facere?
18° Sermo Dei 25 ab aeterno genitus assumpsit in tempore mediatoris personam: ibidem. Idem Nestorius olim voluit, nisi personam accipiat pro officio, quomodo dicimus aliquem gerere personam regis.
19° Libri Dionysii Areopagitae, quicumque is dionysius fuerit, continent meram garrulitatem: lib. 1 cap. 14 ¶ 4.
20° Nomen Throni in Scripturis non videtur ad angelos qui creati sunt, pertinere: lib. 1 cap. 14 ¶ 5. Ergo tu videre potuisti quod hactenus Ecclesia tota videre non potuit? At apostolus Thronos per Christum creatos diserte docet sicut et alios angelos.
21° Quae de custodia angelorum in Scripturis legimus, ut: »angelis suis mandavit de te, imprimis ad Christum, dein ad fideles pertinent: lib. 1 cap. 4 ¶ 6. Ita exponit diabolus Matth. 4. Itaque recte sequeris praeceptorem tuum.
22° Qui dicunt unicuique unum angelum ad custodiam deputatum, magnam sibi et toti Ecclesiae iniuriam faciunt, cum potius sentiendum sit omnes angelos pro salute hominum universum excubare: lib. 1 cap. 14 ¶ 7. Qui hoc dicunt, sunt: Christus Matth. 16: »Angeli eorum semper vident«, etc., et Basilius in Psalm. 33, Theodoretus in cap. 20 Danielis.
23° Relinquenda sunt illa [blanco], quae ab otiosis hominibus de ordinibus angelorum tradunt absque Dei verbo: lib. 1 cap. 14 ¶ 4 et 8. Isti otiosi sunt Dionysius cap. 6 Coelest. Hierarch., Ignatius epistola ad Trallianos, Gregorius papa hom. 34 in Evangel., Damascenus lib. 2 cap. 3, Bernardus lib. 5 de Consideratione.
24° Immodicis elogiis praeter Dei verbum in Ecclesia superioribus saeculis angeli cumulati sunt: lib. 1 cap. 14 ¶ 10.
25° Non sunt angeli ut auxiliatores et intercessores invocandi: lib. 1 cap. 14 ¶ 12. At Genes. cap. 48, 16 Iacob