Page:Bellarmino-Index haereticorum.pdf/71

From GATE
This page has not been proofread


auxilium angeli invocavit, et Eccle- sia ante annos mille tempore Gelasii pap. I templum S. Michaelis in monte 40 Gargano aedificavit. 26o Integritas naturae humanae, in qua Adam creatus fuit, nihil est quam mens ratione et libero arbitrio praedita: lib. 1 cap. 15 <par> 8. Nullam facit Calvinus mentionem gratiae et spiritualium donorum, ut postea naturae 5 corruptionem non in supernaturalium donorum spoliatione, sed in natura- lium virium amissione constituat. 27o Contingentia ex hominis libero arbitrio pendens, nulla est: lib. 1 cap. 16 <par> 8. 28o Sicut foetor cadaveris putrefacti a sole est - quis enim radiis exuritur? - 10 sic et mala hominum opera a Deo sunt, quamquam non propterea radii so- lis foetent, ita nec Deus peccatorum sordibus foedatur: lib. 1 cap. 17 <par> 5. O blasphemiam intolerabilem! Nonne odibilis est Deo impius et impietas eius: Sap. 14, et nonne diligit Deus omnia quae fecit? Quomodo ergo pecca- ti author est? Et apostolus Rom. 3 nonne clamat: quomodo Deus iudicabit 15 hunc mundum. Si eo autore mala fiunt, quomodo iudicabit? 29o Non solum permissive, sed etiam voluntate Dei homines peccant, ita ut nihil ipsi deliberando agitent, nisi quod Deus iam apud se decrevit et directione arcana constituit: lib. 1 cap. 18 <par> 1. 30o Initium peccati primorum parentum non fuit superbia, sed infidelitas: 20 lib. 2 cap. 1 <par> 4. At scriptores omnes clamant et D. Augustinus lib. 11 de Genesi ad li􏰇. cap. 3 et lib. 14 Civit. cap. 13 et 16, fuisse superbiam. 31o Per peccatum originale obliterata est coelestis imago: lib. 2 cap. 1 <par> 5. Idem Origenes. Contrarium docet Epiphanius epistola ad Ioannem episcop. Hierosolym. et Hieronymus in epistola ad Pammachium. 25 32o Filii Sanctorum, etsi ex parte naturae nascuntur rei, tamen ex parte gra- tiae nascuntur sancti, nam propter spiritualem benedictionem populi Dei communicant filii Dei sanctitate [ti?] parentum: lib. 2 cap. 1 <par> 7 et lib. 4 cap. 15 <par> 20. Hinc nimirum probatur Christianorum filios sine baptismo mori Calvinum velle. 30 33o Peccatum originale est prava quaedam qualitas, quae totum hominem ita infecit, ut tota eius natura sit peccati quasi semen quoddam. Nonnum- quam ista qualitas cessat, sed perpetuo parit novos fructus non secus atque fornax, quae semper scintillas efflat: lib. 2 cap. 1 <par> 8 et 11. 34o Veteres omnes, Graeci et Latini, Augustino excepto, ita vane et perple- 35 xe de libero arbitrio lquuntur, ut nihil certi ex eorum sciptis afferri possit. Qui postea secuti sunt, omnes in deterius prolapsi [sunt]: lib. 2 cap. 2 <par> 4. Nota superbiam haeret. Plus unus Calvinus sibi ipsi credit quam omni- bus doctoribus GRaecis et Latinis antiquis et recentioribus, ipseque nec id saltem confiteri erubescit et vocem abolere cupit quam semper ab Ecclesia 40 usurpatam non negat. 35o Semper apud Latinos liberi arbitrii nomen exstitit, apud Graecos vero [blanco], multo arrogantius vocabulum. Ego vero nec ipse eiusmodi vocem usurpare velim et alios, si me consulant, abstinere optantem: lib. 2 cap. 2 <par> 4 et 8. 36o Ex natura hominis corrupta nihil nisi damnabile oriri potest: lib. 2 cap. 5 3 per totum. 37o Voluntas gratiae non cooperatur, nec ut pedisseque quaedam, sed to- tum simpliciter facit gratia: lib. 2 cap. 3 <par> 7. Hic Autustino etiam, quem solum sibi servaverat, aperte repugnat. Nam Augustini sententia est in epi- 348v stola 106, quam hic Calvinus refellit.