Page:Bellarmino-Index haereticorum.pdf/70

From GATE
Revision as of 13:14, 2 March 2020 by ArchivesPUG (talk | contribs) (→‎Not proofread: Created page with "1 Christum solvisse didrachma non condescensu, sed coactum necessitate: Alvarez lib. 1 cap. 68 de planctu Ecclesiae. 2 Petrum non fuisse magis caput ecclesiae quam quemvis ali...")
(diff) ← Older revision | Latest revision (diff) | Newer revision → (diff)
This page has not been proofread


1 Christum solvisse didrachma non condescensu, sed coactum necessitate: Alvarez lib. 1 cap. 68 de planctu Ecclesiae. 2 Petrum non fuisse magis caput ecclesiae quam quemvis alium apostolum. 3 Christum nullum caput Ecclesiae reliquisse, nec ullum suum vicarium. 4 Petrum non habuisse plus auctoritatis reliquis apostolis. 5 Ad imperatorem spectare instituere et corrigere Pontifices. Idem cum his docent Lutherani. 6 Omnes sacerdotes esse eiusdem auctoritatis et iurisdictionis ex institutione Christi: quod vero papa plus possit quam ceteri et plus episcopus quam presbyter, est ex concessione imperatoris. 7 Papam et totam ecclesiam simul non posse ullum haereticum punire punitione coactiva nisi ab imperatore auctoritatem accipiat: Turrecremata lib. 15

336v 4 part. 2 cap. 37. |

1320 188 Ioannes de Poliaco

doctor Parisiensis ab eodem Ioanne XXII damnatus est Extravag. quae inci-

pit "Vas electionis", quod docuerit:

20

1 State statuto Concilii generalis, quod iubet unumquemque confiteri sin-

gulis annis sua peccata proprio sacerdoti, nec papam nec Deum posse fa-

cere, ut alius praeter proprium parochum ita absolvat, ut is non teneatur

iterum confiteri. Ioannes Turrecremata lib. 4 part. 2 cap. 37.

2 Frustra fieri confessiones apud fratres mendicantes etiam de papae licen- 25

tia: idem.

a.D. 1320 189 Durandus Waldack

tempore eiusdem Iannis XII docuit matrimonium esse meretricium occul-

tum. Bernardus Luxemburgensis.

30

a.D. 1350

190 Flagellantium haeresis exorta quidem est in italia, sed maxime viguit in Germania, idque circa annum Domini 1350. Docebant: 1 Debere homines se nodosis funibus caedere, ita ut in suo sanguine baptizarentur, et qui hoc non facit, non posse salvari, eo quod baptizarentur, et qui hoc non facit, non posse salvari, eo quod baptismus aquae in sanguinis baptismum iam sit mutatus. Nicolaus Sanderus lib. de visibili monarchia. 2 Aquam benedictam nullam habere vim. 3 Evangelium Christi et sacerdotium ecclesiae cessasse ipsorum secta veniente. 4 Sacrametnum confessionis nullum esse. 5 In Eucharistia non esse reale Corpus Christi.

35 40